CAP. VIII. De mysterio lucis; quare primum facta est.

Incipiens ergo Deus opera sua ut perficeret, primum fecit lucem, ut caetera omnia postmodum faceret in luce. Significavit enim nobis se non amare opera quae in tenebris fiunt, quoniam mala sunt. Quia omnis qui male agit odit lucem; et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus, quia mala sunt. Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera sua, quia in Deo facta sunt (Joan. III). Ipse ergo qui veritatem facturus fuit, in tenebris operari noluit; sed venit ad lucem, et fecit lucem, ut se manifestaret per lucem. Non enim ideo fecit lucem ut ipse videret per lucem; sed ut opera sua manifestaret per lucem, quia in Deo facta sunt. Et ideo vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona (Gen. I). Hoc mihi dicendum interim fuit pro reddenda ratione cur Deus primum lucem fecit.