|
Sacramentum baptismi primum est inter omnia sacramenta, in quibus salus
constare probatur. De ipso namque Dominus dicit: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum coelorum
[Dei] (Joan. III). Et iterum: Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus
erit (Marc. XVI). Haec sunt igitur quae de sacramento baptismi
principaliter inquirenda proponimus. Primum quid si baptismus; secundum
quare institutus sit baptismus, vel quare circumcisio mutata sit, et
caetera quaedam Veteris Legis sacramenta; tertium quando institutus sit
baptismus, et de tribus temporibus. Primo quando circumcisio statum
habuit ante baptismum. Ultimo quando baptismus statum habuerit post
circumcisionem. Medio quando circumcisio et baptismus simul cucurrerunt;
altera ut finiretur, alter ut confirmaretur. Item quaudo homines
obligari coeperunt praecepto suscipiendi baptismi. Item quid distat
inter baptismum Joannis et Christi. Item quae fuerit forma baptismi
Joannis. Item quae sit forma baptismi Christi. Item utrum nullus salvari
potest nisi actualiter percepto sacramento baptismi. De his omnibus
multa quaerenda restant; sed nos interim pro tempore pauca secundum
nostram possibilitatem prosequamur.
|
|