CAP. XI. De his quae post exorcizationem sequuntur in baptismo.

His ergo completis, venit sacerdos ad fontem: consecratur fons In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; ut sanctitas sacramenti non ex eo qui ministrat, sed ex eo qui sanctificat constare sciatur, sicut scriptum est: Hic est qui baptizat (Joan. I). Sic enim nec a bono melius datur, nec a malo pejus accipitur, quia sanctitas sacramenti non in merito ministrantium, sed in Dei sanctificantis virtute perficitur. Traditur etiam novae vitae auditoribus symbolum fidei, in quo apostolicae doctrinae forma consistit. Postremo oblatus ad baptismum parvulus, et interrogatus a sacerdote an abrenuntiet Satanae, et omnibus operibus ejus, atque omnibus pompis ejus, per ora gestantium respondet, ut qui aliena iniquitate obligatus est, aliena fide et confessione salvatur. Post abrenuntiationem factam, ungitur oleo sacro in pectore tanquam muniatur adversus hostem, ne ei deinceps immunda et noxia persuadere possit. Ungitur et inter scapulas, ubi vigor portandi oneris est, ut fortitudinem accipiat ad portandum onus Domini. Deinde interrogatur an credat in Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unam esse Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum et vitam aeternam. Sub hac igitur fidei responsione, trina mersione a sordibus vetustatis abluitur, et novum hominem indutus triduanae morti Christi consepelitur, sicut ait Apostolus: Quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Trina enim immersio, trina est cogitationis, locutionis et operationis emundatio. Completis autem baptismi sacramentis, postquam baptizatus a fonte ascendit, sacro chrismate in vertice ungitur, ut spiritum Christi participando merito deinceps Christianus appelletur, cohaeres regni et gloriae sacra unctione effectus. Exinde traditur Christiano vestis candida, ut qui primae nativitatis decorem vetustatis pannis obfuscaverat, habitu regenerationis, gloriae praeferat indumentum. Tegitur etiam post sacram unctionem ejus caput sacro velamine, ut intelligat se diademate regni et sacerdotali dignitate potiri. Ad ultimum datur cereus accensus in manum ejus, quatenus implere doceatur illud evangelicum quo dicitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera, et glorificen. Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Hanc igitur lampadem si inexstinguibilem servaverit, inter virgines sapientes cum sponso coelesti ad nuptia introibit.