CAP. XII. De patrinis.

Patrini vocantur qui parvulos ad baptismum offerunt, et pro ipsis spondendo quasi fidejussores ad Deum fiunt. Hi propterea patrini vocantur, quia regenerandos ad vitam novam offerunt et quodammodo auctores fiunt ipsius regenerationis novae. De quibus placuit patribus ut per singulos baptizandos patrini singuli admitterentur, id est unus tantum, sive vir sive mulier. Propterea fortassis ne spiritualis cognatio, cui reverentiam exhibere oportebat, passim diffusa, in matrimonii copula obesse potuisset. Sed quaedam Ecclesiae hanc consuetudinem non servant, plures ad susceptionem parvulorum admittentes. Hoc similiter sancitum est, ut alium in baptismo vel in chrismate, hoc est confirmatione, in filiolum non suscipiat, is qui baptizatus non est vel confirmatus. Sed nec monachi compatres aut commatres facere possunt, quibus ejusmodi commercia familiaritatis prohibentur. Patrini fidejussores sunt, pro iis quos in baptismo susceperunt, ut eos, cum ad legitimam aetatem pervenerint, admoneant fidem rectam et conversationem bonam custodire. Ante omnia symbolum et orationem Dominicam ipsi teneant, et eis insinuent, pro quorum fide sponsionem fecerunt.