|
Apostolus dicit: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV). Quod
ergo unum, geminari non potest, quapropter valde rationabili definitione
a sanctis Patribus institutum est, ut qui semel baptismi sacramentum
percepisse cognoscitur, nulla ratione illud iterato accipiat sive in
Ecclesia, sive extra Ecclesiam, hoc est a Catholico, sive ab haeretico,
sive denique a fideli, sive ab infideli cujuscunque conditionis,
aetatis, aut sexus persona illud acceperit, modo tantum secundum rectam
Catholici baptismatis formam acceperit, ratum constare debebit, nec ulla
ratione poterit iterari. Quod enim bonum accepit, quare bonum non
judicetur etiamsi a bono non accepit? Non enim illius erat a quo
accepit, vel potius per quem accepit, qui bonus non fuit, sed illius in
cujus nomine accepit qui semper bonus, malum dare non potuit. Propter
hoc eos qui ab haereticis in nomine Trinitatis baptizati sunt, cum ad
unitatem Ecclesiae redeunt non rebaptizari, sed vel unctione chrismatis,
vel impositione manus reconciliari catholicae Ecclesiae antiqua Patrum
traditio instituit, sicut pridem arianos, per impositionem manus
occidens, per unctionem vero sacri chrismatis ad ingressum Catholicae
Ecclesiae oriens reformavit. Nam qui solum sacramentum foris acceperunt,
intus per impositionem manus spiritum accipiunt. Placuit tamen eos qui
se baptizatos nesciunt, et sui baptismatis testes non habent, sine
cunctatione baptizari; quia iteratum dici non debet, quod factum esse
nescitur. Quaeritur etiam de iis qui mimice, id est jocose baptizantur,
utrum verum et plenum sacramentum baptismi percipiant. Sed sciendum quod
aliud est aliquid jocose vel lusorie dare, sive accipere; et tamen velle
dare aut accipere, et hoc omnino intendere, ut detur et accipiatur, quod
jocose vel datur vel accipitur. Aliud autem aliquid agere quod formam
illius in opere habeat; et tamen hoc nolle agere neque intendere ut hoc
agatur, sed aliud aliquid quodcunque. Ubi ergo intentio baptizandi est,
etiamsi reverentia debita in agendo non est, sacramentum quidem est,
quia omnino agitur, et hoc intenditur; nec tamen sine culpa agentis,
quia quod agitur et intenditur non digne agitur. Ridiculum autem omnino
est ut, ubi intentio agendi nulla constat, opus esse dicatur, propter
speciem quamdam assimilatam operi, non propter hoc assumptam, sed forte
provenientem ex alio quocunque. Ejusmodi est quod quidam imperiti
existimant verba illa quae ad conficiendam Eucharistiam instituta sunt:
a quacunque persona sive in quocunque loco et qualicunque intentione
super panem et vinum prolata, effectum consecrationis et
sanctificationis habere, quasi sacramenta Dei sic instituta sint, ut
nullam operandi rationem admittant; sed tumultuosa quadam et violenta
atque irrationabili pertinacia sine omni intentione aut voluntate
operantium ad effectum procedant. Ego filium meum forte ad balnea
tuleram. Veni ad aquam non ut baptizarem, sed ut balnearem: non ut
sacramentum darem, sed ut sordes abluerem, vel carnem foverem. Posui
parvulum meum in aquam, sed quia volui ut bene cresceret, et prodesset,
dixi forte sicut dixissem in manducando et bibendo, sicut in arando et
seminando, sive aliud quodcunque agendo dixissem, dixi: In nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Tu venis et dicis mihi, quod
baptizatus est filius meus. Ego balneatum scio, baptizatum nescio. Quod
si idcirco baptizatum putas, quia cum mergerem dixi:
|
“In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti;”
|
|
ergo et offa baptizata est quia cum mergerem illam dixi:
|
“In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.”
|
|
Vide ergo et considera quod rationale esse oportet opus ministeriorum
Dei, nec propter solam formam praejudicare ubi intentio agendi nulla
est.
|
|