CAP. XIV. Quare in sola aqua baptismus celebratur. |
Sciendum est etiam quod in solo elemento aquae sacramentum baptismi consecrari institutum est, quia sola haec plenam habet et perfectam mundationem. Alii vero liquores omnes aqua purificantur. Et si quid alio quolibet liquore tactum fuerit, aqua abluitur, ut emundetur. Propterea in sola aqua sacramentum emundationis constat, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). |