CAP. II. Quid sit baptismus, et de nomine Dei in quo fit baptismus, et de fide et verbo sanctificante.

Si ergo quaeritur quid sit baptismus, dicimus quod baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Aqua enim sola elementum esse potest, sacramentum esse non potest, donec accedat verbum ad elementum, et sit sacramentum. Per verbum enim elementum sanctificatur, ut virtutem sacramenti accipiat. Ut quemadmodum elementum ex naturali quadam qualitate repraesentat, ex superaddita institutione significat, sic ex sanctificatione contineat (quae sanctificandis per eam impertienda est) gratiam spiritualem. Verbum autem quo elementum sanctificatur ut sit sacramentum; ipsum intelligimus de quo dictum est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Nomen ergo Patris, et Filii et Spiritus sancti, ipsum est Verbum Dei, per quod sanctificatur elementum, ut sit sacramentum. Et recte per verbum Dei sanctificantur quae per verbum Dei creata subsistunt: Ipse dixit et facta sunt (Psal. CXLVIII). Per verbum creare potuit, et per verbum sanctificare non potest? Quibus per verbum subsistentiam dedit; putas quod per ipsum verbum gratiam apponere non possit? Ne ergo mireris si per verbum Dei sanctificatur, quod ad remedium salutis institutum est sacramentum. Sed forte dicit cogitatio tua: quod est istud verbum Dei? Quod est hoc nomen Patris, et Filii et Spiritus sancti, in quo baptizari ubemur? Nunquid vocem aliquam hoc cogitare oportet et sonum ad aures humanas prolatum? Si vocem aliquam intelligi oportet nomen Trinitatis, ipsam quam aut qualem intelligi oportet? Si dicimus quod haec vox Deus in nomine isto intelligenda est, consequens est ut ubi sonus iste super aquam sanctificandam prolatus non fuerit sacramentum baptismi esse non possit. Quid ergo? Mersisti hominem et dixisti: Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et dicis mihi: Christianus est hic homo. Baptizatus est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ego illum mersi tertio in aquam. Ego dixi cum mergerem illum:

“Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.”

Ego igitur testis assisto, quod baptizatus est hic in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Baptizatus est in nomine Trinitatis. In quo nomine? Tu mihi dixisti quod nomen Trinitatis est Deus. Hoc nomen ego hic non audivi cum dixisti.

“In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.”

Quod ergo nomen dicere voluisti? Dixisti te baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et illud nomen de quo dixisti, non dixisti; quomodo ergo sanctificata est aqua in nomine quod dictum non est? Quod si putas te in hoc dixisse nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quod dixisti:

“In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti;”

et sic esse intelligendum in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, pro eo quod nomen Patris ibi dicitur in eo quod Patris dicitur; et nomen Filii ibi dicitur in eo quod Filii dicitur; et nomen Spiritus sancti ibi dicitur in eo quod Spiritus sanctus dicitur: ergo multa sunt nomina non unum nomen. Ego praeceptum Domini accepi ut baptizarem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; tu autem in nominibus multis baptizasti. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: tria nomina sunt et trium nomina sunt, non unum nomen, nec unius nomen. Quia tres unus non sunt, quamvis unum sint tres. Ipse vero non dixit in nominibus, sed

“in nomine,”

inquit,

“Patris, et Filii, et Spiritus sancti,”

quia unum est nomen, ubi est una natura, una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc nomen autem est in quo omnes salvos fieri oportet (Act. IV). Velim ergo ut mihi ostendas ubi protuleris hoc unum nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, cum mergens hominem dixisti:

“Baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.”

Si ergo tale aliquid in cogitatione concipias et doceri expostules, quod sit nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in quo baptizamur et remissionem peccatorum consequimur, ego diligentiam fidei tuae nequaquam contemnendam existimo. Quomodo enim in ipso nomine baptizare possumus, si ipsum nomen ignoramus? Clamamus quotidie: Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI). Sed quomodo in nobis sanctificatur, si a nobis ignoratur? Et si vocem sanctificari petimus dicat qui potest, quomodo in voce salvari rogamus? Deus, inquit, in nomine tuo salvum me fac (Psal. LIII). Si igitur in voce salus est, ergo tacentes, vel potius loqui non valentes salvari non possunt, quia loqui non possunt. Quis hoc dicat? Ergo nomen Dei in quo nos sanctificari et salvari oportet, extra vocem quaerere oportet, ne forte, si illud in sola voce ponimus, scandalum veritati faciamus. Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV). Ergo ubi notitia est, ibi nomen est, quia et ipsa notitia nomen est. Dicit aliquis: Magni nominis est homo ille, et homo ille magnum nomen habet in populo. Forte quia multas syllabas habet nomen ejus, ideo magnum est nomen ejus. Ergo nomen Dei parvum est, quia duas syllabas tantum complectitur, et duabus syllabis formatur nomen Dei. Vides modo ubi sit magnitudo nominis Dei. Ubi enim magnitudo nominis est, ibi et ipsum nomen considerare oportet; si ergo magnitudinem nominis, magnitudinem famae; et notitiae magnitudinem convenienter intelligimus, nomen ipsum ipsam famam et notitiam magis quam vocem aliquam vel sonum vocis ad aures venientem intelligere debemus. Ergo fama ejus et notitia ejus ipsum est nomen ejus. Et rursum ipsa notitia ejus non est aliud quam fides ejus; quia per fidem solam nunc interim cognoscitur Deus; postmodum etiam cognoscendus per speciem. Fides ergo Dei ipsa est nomen Dei per quam nunc in nominibus notitia ejus habetur, ubi adhuc ab hominibus praesentia ejus non videtur. Puto jam obscurum vel ambiguum non esse, quemadmodum in nomine Dei salvatur, qui in eo quod de ipso sentire potuit, et sentiendo credit, justificatur et justificatus liberatur. Rursus qualiter nomen Dei sanctificatur quando ab iis a quibus cognoscitur Deus honoratur: hoc dubium non est, si ei quem jam per fidem cognoscere meruimus: casti timoris et dilectionis reverentiam exhibemus. Quid tibi videtur? Si nomen Dei est notitia ejus, et fides ejus in nobis est, nonne in nomine ejus baptizantur qui in fide baptizantur Patris, et Filii, et Spiritus sancti? Hoc est enim unum nomen et unius nomen, quo Trinitas praedicatur, et unitas non negatur. Quando ergo baptizas in fide Patris, et Filii et Spiritus sancti, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizas. Et hoc nomen, id est hanc fidem confiteris cum dicis:

“Baptizo te in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti.”

Ut impleatur quod scriptum est: Corde creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). Sed forte quia dixit Dominus Jesus Christus. Baptizate in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si ipsum nomen notitia et fides intelligenda est Trinitatis, sufficiet ad formam sacramenti complendam et sanctificationem perficiendam sine verborum prolatione cum sola fide baptizandum immergere. Qui enim dixit ut in fide Trinitatis homines baptizarentur: non quid dicatur docuit, sed quid credatur ostendit. Quapropter ne forte in sanctificatione sacramenti fidei professio supervacua esse videatur, oportet nos in eo quod dictum est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; amplius aliquid intelligere quam si dictum fuisset: in fide Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Plus enim aliquid habere videtur nomen quam fides. Nam fides intus est, et latet occulta donec nominari incipiat, et venire in manifestationem. Tunc quippe nomen esse incipit quando nominari incipit et notificari, ut cognoscatur. Et sic quidem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizamus, quando baptizamus in confessione fidei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ipse enim dixit: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Docete et baptizate; si tingis et taces, tingis et non doces. Habes baptizate, sed docete non habes. Crede ergo et confitere; loquere et merge, ut in confessione laventur quae mundanda sunt. Sed forte quaeris ipsam professionis fidei formam in perficiendo baptismatis sacramento, qualem intelligi oporteat. Ad quod breviter respondendum puto, illam esse baptizandi formam quam Dominus Jesus Christus cum discipulos suos ad baptizandum omnes gentes mitteret tradidit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ergo recte feceris, si quod ille praecepit tu confiteris. Ille jussit ut in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti baptizares. Tu mergis hominem et dicis:

“Ego baptizo te in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.”

Bene sequeris formam institutionis divinae, facis quod jussit, profiteris quod instituit. Sed dicis: quid ergo? Si quis forte per ignorantiam sine conscientia erroris, horum verborum formam non tenens; tamen cum plena fide hominem baptizaret, dicens: Baptizo te in nomine Patris omnipotentis, sive in nomine Filii Dei; sive in nomine Spiritus sancti; sive etiam quod in Actibus apostolorum legimus: in nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. II); sive aliud aliquid simile, quod quidem quantum ad expressionem vocis a supradicta dicendi forma diversum esset; sed quantum ad professionem veritatis non esset, contrarium: An ne verum baptismatis sacramentum in illo constare deberet? Poterant fortasse ad hanc quaestionem tuam solvendam plurimae hinc inde rationes conduci et ostendi, quod ubi eadem fides constat, diversitas sermonis ab ipsa duntaxat sinceritate et unitate fidei non discrepans, nihil officiat. Sed in hac parte visum est mihi auctoritate potius quam mea ratione interrogationi tuae respondendum. Beatus Ambrosius in libro quem de Trinitate scripsit, sic ait: Illi qui negaverunt se scire Spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Joannis baptismo, baptizati sunt postea: quia Joannes in remissionem peccatorum, in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine: et ideo Spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Joannes baptizare solebat acceperant. Joannes enim licet non baptizaret in spiritu: tamen et Christum praedicabat et spiritum. Denique cum interrogaretur ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos aqua baptizo. Venit autem fortior me, cujus non sum dignus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Ergo isti qui nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerunt, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum. Baptizati sunt itaque in nomine Jesu Christi, nec iteratum est in his baptisma, sed novatum. Unum enim baptisma. Ubi autem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium vel species aliqua baptismatis existimatur. Plenum autem est Patrem, et Filium, Spiritumque sanctum confiteri. Si unum neges totum subruis, et quemadmodum si unum in sermone comprehendas aut Patrem aut Filium, aut Spiritum sanctum, fide autem nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum abneges: plenum est fidei sacramentum. Ita etiam quamvis et Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum dicas et aut Patris aut Filii aut Spiritus sancti minuas potestatem; vacuum est omnino mysterium. Denique et illi ipsi qui dixerant: Nec si Spiritus sanctus sit audivimus (Act. XIX); baptizati sunt postea in nomine Domini Jesu Christi, et hoc abundavit ad gratiam, quia jam Spiritum sanctum Paulo praedicante cognoverant. Nec contrarium debet videri; quia, quamvis etiam postea tacitum sit, de Spiritu tamen creditum est. Et quod verbo tacitum fuerat, expressum est fide. Cum enim dicitur in nomine Domini nostri Jesu Christi, per unitatem nominis impletum est mysterium. Nec a Christi baptismate Spiritus separatur, quia Joannes in poenitentia baptizavit, Christus in spiritu. Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum; ita etiam sancto Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Et rationem sequamur, quia qui unum dixerit Trinitatem signavit. Si Christum dicas et Deum Patrem a quo unctus est Filius; et ipsum, qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est designasti. Scriptum est enim: Hunc Jesum a Nazareth quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X). Et si Patrem dicas, et Filium ejus, et Spiritum oris ejus pariter indicasti, cum id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, et Deum Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium (quia Filii quoque est Spiritus), nuncupasti. Unde ut rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte baptizari nos posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I; Matth. III). Et apostolis ait: Omnes enim in ipso corpore in unum Spiritum baptizati sumus (I Cor. XII). Unum opus, quia unum mysterium; unum baptisma, quia mors una pro mundo. Unitas ergo operationis, unitas praedicationis quae non potest separari. Hucusque verba beati Ambrosii qualiter de recta baptizandi forma sentiendum sit manifeste explanant. Vides ergo qualiter in fide Trinitatis solo Patre vel Filio vel Spiritu sancto nuncupato plenum sit baptismatis sacramentum, et quemadmodum sine fide Trinitatis etiam tribus simul nominatis imperfectum. Sicut enim ubique fides integra quaeritur, sic eadem fidei integritate manente sine detrimento salutis sermo variatur. Verumtamen ecclesiastica consuetudo hanc potissimum in baptizando formam tenere elegit, quam ab ipso sanctificationis auctore ex prima institutione servandam accepit. Si quis forte quaerat utrum in articulo necessitatis sufficere possit ad plenum baptismi sacramentum, si fuerit quis in fide Trinitatis sine prolatione verborum baptizatus, vel quia is qui baptizavit loqui non potuit, sive quia ob festinationem vel stuporem imminentis periculi, sive alia quacunque causa praeventus dum baptizaret, locutionis memor non fuit. Si quis ergo forte hoc quaerat, ego de his quae occulta sunt judicare nolo, praecipue quia nomen Trinitatis hic non audivi. Ubi etsi vera fides fuit, confessio tamen fidei non fuit. Et haec quidem de eo quid sit sacramentum baptismatis, et de verbo sanctificante in praesenti dicta sufficiant.