CAP. III. Quare institutum sit sacramentum baptismi.

Nunc restat demonstrare quare institutum est baptismi sacramentum, et quare circumcisio, quae loco illius olim posita fuisse putatur, succedente baptismo ablata sit, vel mutata. Nam si olim per circumcisionem similiter, ut nunc per baptismum peccata dimittebantur, quid necesse fuit ut ipsa circumcisio succedente baptismi sacramento mutaretur? Cur autem accepta minus profuisse credatur, quae neglecta non minus nocuisse affirmatur. Sicut enim nunc per Evangelium dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum Dei (Joan. III); ita olim per legem dicebatur: Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen. XVII). Nisi forte in hoc quod ille qui non est baptizatus a regno Dei excludendus dicitur; ille vero qui non est circumcisus periturus memoratur: quis velit intelligere propterea baptismum aliquid amplius conferre quam circumcisionem, quia circumcisio suscepta a perditione tantum potuit liberare; baptismus vero renatos etiam ad gloriam perducere potest. Nam illi antiqui patres qui sacramenti circumcisionis justificationem perceperant, a perditione quidem servabantur, sed ad gloriam regni non ducebantur, donec veniret ille qui sanguine fuso rhomphaeam igneam exstinguens; aditum paradisi rursum patefaceret, et credentibus in se omnibus regni coelestis januam praecedens ipse primus aperiret. In hoc ergo baptismus amplius confert, quod renatos hinc excuntes statim ad regnum mittit, quod tamen ex virtute sanguinis fusi ipsam aquam sanctificantis condonatur. Si igitur quis dicere velit idcirco circumcisionem baptismo mutatam, ut in baptismo perficeretur, quod circumcisio implere non potuit, fortassis videbitur convenienter illi responderi posse, quod hoc quod amplius nunc in baptismo est, ex baptismo non est, sed ex passione Christi baptismum sanctificante impletum. Idem vero circumcisionem facere potuisse, si illi passio Christi in cooperationem sanctificationis adjuncta fuisset. Nam in baptismo, quantum scilicet spectat ad virtutem baptismi, similiter ut in circumcisione remissio tantum peccatorum percipitur; quia, sicut dictum est, quod justificatis postea aditus patriae coelestis panditur, cruce Christi condonatur. Propter hujusmodi rationem aliam mutatae circumcisionis causam commodiorem fortasse et manifestam magis proponendam putamus. In praecedentibus quodam loco cum de sacramentis tractaremus, diximus sacramenta omnia signa quaedam esse ejus (quae per illa datur) gratiae spiritualis. Oportere autem ut secundum processum temporum spiritualium gratiarum signa; magis semper ac magis evidentia ac declarantia formarent, ut cum effectu salutis, cresceret cognitio veritatis. Itaque sub lege naturali primum data sunt sacramenta, decimationes, sacrificia et oblationes, ut in decimatione quidem peccatorum remissio; in sacrificiis vero carnis mortificatio; in oblatione autem boni operis exhibitio signaretur. Sed erat obscura significatio haec in sacramento decimationis, ubi homo de iis quae possidebat partem obtulit, partem retinuit, ut ad hunc modum in eo quod erat, quod imperfectionis et defectus fuit, sibi tribueret, quod vero ad bonitatem spectabat, Deo imputaret. Hoc sibi voluerunt novem partes retentae, quia novenarius signum imperfectionis est, a denario perfecto deficiens. Propterea autem quia obscurum signum fuit emundationis in decimatione, data est circumcisio ut virtutem justificationis evidentius demonstraret, quando dictum est homini, ut portionem carnis suae, non quidem superfluam, sed illius quod superfluum erat in homine, signum auferret, ut per hoc agnosceret quod culpam quam natura per illam partem corporis traheret, gratia per sacramentum circumcisionis emundaret. Sed quia circumcisio eas tantum quae foris sunt enormitates amputare potest, eas vero quae intrinsecus sunt pollutionum sordes mundare non potest, venit post circumcisionem lavacrum aquae totum purgans, ut perfecta justitia signaretur. Rursus quia prioris populi qui sub timore serviebat mundatio laboriosa fuit, propterea sacramentum circumcisionis in carne quae dolorem habet illi datum est. Novo autem populo qui voluntate et dilectione servit, sacramentum justificationis in lavacro aquae, quae suavem habet purificationem propositum est; et sic quidem rationem reddendam existimamus pro eo quod sacramentum circumcisionis mutatum est, et sacramentum baptismi institutum.