|
Quaeritur etiam quando institutum sit sacramentum baptismi, ex quo
deinceps licitum non fuit illud negligere, quando illud suscipere
debitum fuit. Et sunt quidem super hoc diversae plurium opiniones. Alii
dicunt ex eo institutum baptisma, quo Christus Nicodemo nocte ad se
venienti modum novae regenerationis insinuans, ait: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei
(Joan. III). Alii dicunt institutionem baptismi ex eo coepisse, quo
Christus post resurrectionem suam in coelum ascensurus discipulos ad
praedicandum misit, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Quidam
institutionem baptismi ex eo coepisse putant, quo Joannes in aqua
baptizare coepit, praedicans baptizaturum in Spiritu. Alii in passione
Christi quando dixit: Consummatum est (Joan. XIX); omnia Veteris
Testamenti sacramenta finem accepisse, et novi exordium putant.
Commodius autem videtur ut dicamus baptismum prius per Joannem, et
deinde per Christum, sive per discipulos Christi aliquandiu, solum ne a
consuetudine abhorreret in usum productum: novissime autem quando
universum mundum praedicatores baptizare missi sunt, generaliter
institutum. Videntur autem hic tria tempora distinguenda. Primo enim
ante baptismum circumcisio sola statum habuit, et suscipiebatur ad
justificationem sine baptismo. Novissime autem nunc post circumcisionem
solus baptismus statum habet, et celebratur ad salutem sine
circumcisione. Fuit autem medium tempus quoddam, quando et circumcisio
et baptismus simul cucurrerunt. Altera, id est circumcisio ut finiretur;
alter, id est baptismus ut confirmaretur. Oportuit enim ut et illa quae
finienda erant nequaquam subito vel praecipitanter, sed paulatim et
quasi cum quadam reverentia dimitterentur, ut ostenderentur bona fuisse
tempore suo. Et similiter quae incipienda erant non subito in
auctoritatem assumerentur, sed cum mora et gravitate inchoarentur, ne
velut aliena et praeter rem aliunde inducta subito putarentur. Illa
igitur dimissa sunt, non projecta; et ista instituta sunt, non usurpata,
ut divini consilii auctoritas ubique servaretur, et humana causatio ne
divina opera reprehendere auderet, admoneretur. Quamvis ergo in passione
Christi per quam consummata sunt omnia, veteris figurae status finem
acceperit, et novi sacramenti constitutio exordium, tamen et prius
aliquando tempore; et nova inchoata sunt ad consuetudinem, et vetera
postmodum aliquandiu tolerata secundum dispensationem. Simul ergo
fuerunt utraque tempore illo, sive ante passionem, sive post, ab eo
quando inchoata sunt nova, donec postmodum vetera sunt interdicta. Et in
isto medio tempore quod fuit baptismus cum circumcisione, ab inchoatione
sua usque ad passionem Christi; hoc fuit circumcisio cum baptismo post
passionem Christi, usque ad illud tempus quo ipsa circumcisio coepit
prohiberi. Sicut enim ante passionem ipsa circumcisio in statu suo ad
remedium suscipiebatur; et tamen etiam tunc baptismus sine periculo
salutis non contemnebatur, ab iis quibus praedicabatur, ita post
passionem baptismus quasi in statu suo percipiebatur ad salutem; et
tamen etiam tunc circumcisio sine periculo salutis non contemnebatur ab
his quibus finis ejus nondum manifestabatur. Postquam autem dictum est.
Si circumcidimini Christus vobis nihil prodest (Galat. V), jam deinceps
non poterat circumcisio ad salutem percipi, sicut prius postquam dictum
fuerat: Masculus cujus caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit
anima illa de populo suo (Gen. XVII); non potuit circumcisio ab iis
praesertim quibus injuncta fuerat, sine periculo salutis contemni.
Rursus quemadmodum in principio baptismus a Joanne secundum solum
sacramentum dabatur, ut ii qui baptizandi usum non noverant,
erudirentur; sic in novissimo a quibusdam fidelibus circumcisio
dispensatorie secundum solum sacramentum suscipiebatur, ne ii qui
circumcidi consueverant scandalizentur.
|
|