|
Si ergo quaeritur quando homines obligari coeperunt debito percipiendi
baptismi, hoc veritati et rationi consentaneum esse probatur; ex eo
unumquemque obligari coepisse debito baptismatis suscipiendi, ex quo vel
post institutionem praeceptum vel ante institutionem consilium percepit
baptizandi. Qui enim nec prius contemptor consilii, nec post
praevaricator praecepti exstitit culpandus non fuit, nisi forte quis aut
prius aut postea ignorans fuisse dicatur, ad quem divinae institutionis
notitia pervenisset, nisi ejus culpa obstitisset. Quando igitur Christus
Nicodemo nocte ad se venienti dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et
Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. III); amico
revelatum est consilium. Quando vero postea dixit: Ite, docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti
(Matth. XXVIII); informandis omnibus expositum est praeceptum. Ubi
quidem generalis institutio facta est quae ex eo unumquemque debitorem
habuit, quod ad ipsum praedicantibus apostolis nuntiis verbi praeceptum
institutionis pervenit. Qui autem interim longe positi, aut prope in
occulto constituti, nondum cognita institutione divina forte ab hac vita
subducti sunt, hoc de ipsis mihi sentiendum videtur; quod et de illis
qui ante ipsam institutionem, sive in praeputio, sive in lege fuerunt,
quia quod illis fecerunt tempora, hoc istis operata est absentia. Si
quis autem pertinax esse velit et adhuc hujusmodi aliquos in ignotis
regionibus, et remotis terrarum sedibus degere contendat, qui forte
mandatum divinum de percipiendo baptismatis sacramento non acceperint,
ego vel neminem talem esse, vel si forte aliquis est, si ejus culpa non
obstitisset, audire et scire potuisse ac debuisse sine cunctatione
affirmo, maxime cum Scriptura evidenter clamet: In omnem terram exivit
sonus eorum; et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Si
igitur in omnem terram sonus eorum, et in omni terra quidem vel auditi
sunt, et contemptores condemnatur, vel auditi non sunt pro culpa sua, et
ignorantes ignorantur, et non salvantur. Et haec de tempore
institutionis baptismi, et de debito percipiendi baptismi dicta sunt.
|
|