CAP. VI. Quid distet inter baptismum Joannis, et Christi; et de forma baptismi Joannis, et Christi.

Inter baptisma Joannis et baptisma Christi, haec distantia est quod in baptismo Joannis per intinctionem aquae solum sacramentum dabatur, in baptismate vero Christi cum sacramento etiam res sacramenti percipitur. Joannes enim peccatores aqua tinxit, et peccata confitentibus poenitentiam injunxit; Christus baptizat et peccata dimittit. Ille baptizans venturum et baptizaturum in spiritu praedicavit, hic baptizans, ad remissionem peccatorum spiritum infundit. Illic homines baptizabantur in nomine venturi, hic homines baptizantur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Sacramentum ergo utrobique quantum ad formam exteriorem idem fuit, sed quantum ad effectum idem non fuit, quia illic sacramentum solum fuit; nam remissio peccatorum non fuit: hic autem et sacramenti forma proponitur, et virtus sacramenti pariter in remissionem peccatorum condonatur.