|
Solent quidam sive curiose, sive studiose inquirere, utrum aliquis post
indictum et publice propositum baptismatis sacramentum salvari possit,
nisi actualiter ipsum sacramentum baptismi percipiat. Videntur enim
rationes manifeste esse, et habent auctoritates multas, si tamen habere
dicendi sunt, qui non intelligunt. Primum quia dictum est: Nisi quis
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum
Dei (Joan. III). Et iterum alibi: Qui crediderit et baptizatus fuerit
salvus erit (Marc. XVI). Et sunt alia multa talia, quibus quasi astrui
videtur nullo modo salvari posse eum qui hoc sacramentum non habuerit;
quidquid praeter hoc sacramentum habuerit. Si fidem perfectam habuerit:
si spem, si charitatem habuerit, etiamsi cor contritum et humiliatum
habuerit quod Deus non despicit; veram poenitentiam de praeteritis,
firmum propositum de futuris, quidquid habuerit salvus esse non poterit
si hoc non habuerit. Et hoc totum ita ipsis videtur, propter hoc quod
scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non
intrabit in regnum Dei. Et tamen si quis quaerat quid factum sit de
illis qui pro Christi sanguine effuso sive sacramento aquae ab hac vita
transierunt, dicere non audent ejusmodi salvos non esse. Et cum
ostendere non possit hoc in eo quod supra memoratum est scriptum esse,
dicere tamen non audent, quia ibi scriptum non est, ideo negandum esse.
Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto; non
addidit, vel effuso sanguine vice aquae, et tamen verum est quanquam hic
scriptum non est. Nam si salvus est qui propter Deum aquam suscepit,
quare non multo magis salvus est, qui propter Deum sanguinem fudit? Plus
enim est sanguinem dare quam aquam accipere. Illud enim quod quidam
dicunt: propterea salvos esse qui sanguinem fundunt, quia cum sanguine
etiam aquam, fundunt, et in ipsa aqua quam fundunt baptisma percipiunt,
quam sit frivolum patet. Si enim propter humorem aquae, qui cum sanie
cruoris de vulneribus manat baptizati dicuntur, qui interficiuntur, ergo
qui suffocantur vel submerguntur, vel alio quolibet genere mortis (ubi
sanguis non funditur) occiduntur, baptizati non sunt in sanguine suo, et
frustra mortui sunt pro Christo, quia humorem aquae quem intra corpus
habuerunt non effuderunt. Quis hoc dicat? Ergo in sanguine baptizatur,
qui pro Christo moritur; qui et si sanguinem non effundit ex vulnere,
dat vitam quae pretiosior est sanguine. Nam sanguinem fundere posset; et
si vitam non daret, et minus esset sanguinem fundere quam vitam dare.
Bene ergo sanguinem fundit, qui vitam ponit pro Christo, et habet
baptisma suum in virtute sacramenti, sive qua sicut sacramentum ipsum
accepisse non prodest; ita cum illa habetur, sacramentum habere non
posse, non nocet. Verum ergo est (quamvis ibi dictum non est) quod qui
pro Christo moritur, in Christo baptizatur. Ita, inquiunt, verum est
quamvis ibi dictum non est, et ideo verum est quia alibi dictum est;
etiam si ibi dictum non est. Qui enim dixit: Nisi quis renatus fuerit ex
aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei; idem ipse
alibi dixit: Qui me confessus fuerit coram hominibus: confitebor et ego
eum coram patre meo (Matth. X). Quod ergo ibi dictum non est
subintelligendum tamen est, quamvis dictum non est, quoniam alibi dictum
est: Videte ergo quid dicunt: Ideo inquiunt quod dictum non est;
subintelligendum est ubi dictum non est, quoniam alibi dictum est. Si
ergo hoc in hoc loco subintelligendum est ubi dictum non est, quoniam
alibi dictum est, quare similiter etiam de fide subintelligendum non
est; quoniam alibi dictum est: Qui credit inquit, in me mortem non
videbit in aeternum? (Joan. XI.) Item qui dixit: Nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei; ipse
dixit: Qui credit in me, non morietur in aeternum (ibid.). Aut ergo nega
fidem, aut concede salvationem. Quid tibi videtur? Ubi fides est, ubi
spes est, ubi charitas est; denique ubi plena et perfecta virtus
sacramenti est, salus non est; quia solum sacramentum non est, et ideo
non est, quia haberi non potest: Qui crediderit, inquit, et baptizatus
fuerit, salvus erit. Ecce ergo dubium non est, quin ubi fides est et
baptismus est, salus sit. Et quid sequitur? Qui vero non crediderit,
condemnabitur (Marc. XVI). Quare ita dicere voluit? Quare non dixit: Qui
non crediderit et baptizatus non fuerit condemnabitur, sicut dixerat:
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit? Quare, nisi quia
credere voluntatis est, et quia fides credere volenti deesse non potest.
Et idcirco in eo qui non credit semper prava voluntas arguitur ubi
necessitas nulla esse potest, quae ad excusationem praetendatur.
Baptizari autem in voluntate esse potest, etiam quando non est in
possibilitate; et idcirco juste bona voluntas cum devotione fidei suae
non despicitur, quamvis ab eo quod foris est sacramento aquae
percipiendo articulo necessitatis praepediatur. Vis nosse plenius an ne
ratio haec alicubi auctoritate manifestiori se probet, quamvis et illae
quas supra commemoravimus auctoritates tam manifestae videantur, ut de
veritate ipsarum dubitari non possit? Audi tamen adhuc aliud si forte
evidentius tibi demonstrari possit, de quo dubitari non debes. Beatus
Augustinus in libro De unico baptismo sic ait: Etiam atque etiam
considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi id quod
deerat baptismo posse implere, sed etiam fidem conversionemque cordis,
si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum
succurri non potest. Vides quoniam manifeste testatur fidem et cordis
conversionem, bonae voluntatis ad salutem posse sufficere, ubi visibile
sacramentum aquae ex necessitate contigit haberi non posse. Sed ne forte
contrarietas aliqua tibi esse videatur, in eo quod postea in libro
retractationum exemplum de latrone quod ad hanc sententiam in qua
dixerat effusionem sanguinis, sive fidem et cordis conversionem, vicem
baptismi implere posse, comparandam assumpserat, improbavit dicens: In
quarto libro cum dicerem vicem baptismi posse habere passionem, non
satis idoneum posui illius latronis exemplum, qui utrum fuerit
baptizatus incertum est. Sed considerare debes quod in hoc loco exemplum
tantum quod ad probationem sententiae adduxerat correxit ipsam
sententiam, non reprobavit. Quod si putas idcirco sententiam illam
improbandam quia exemplum correctum est, ergo falsum est quod dixerat
effusionem sanguinis vicem baptismi posse habere, quoniam ad illud
probandum exemplum ipsum positum est. Non enim ait cum dicerem vicem
baptismi posse habere fidem, sed cum dicerem, inquit, vicem baptismi
posse habere passionem, quamvis utrumque in ipsa una sententia
posuisset. Si ergo ad id quod dixit vicem baptismi posse habere
passionem exemplum positum est cum ipsum sine ambiguitate ulla verum
esse constet, patet quod exemplum postmodum correctum est, sed sententia
non est improbata. Oportet ergo ut aut confitearis vicem baptismi, in
articulo necessitatis fidem veram et confessionem cordis implere posse,
aut ostendas qualiter fides vera et charitas non ficta haberi possit,
ubi salus non sit. Nisi forte dicere velis neminem, fidem veram et
charitatem veram habere posse, qui visibile sacramentum aquae non sit
habiturus. Quod tamen qua ratione vel auctoritate probes ignoro. Sed nos
interim non contendimus utrum aliquis qui baptismi sacramentum
percepturus non est; ista habere possit, hoc solo duntaxat constante,
quod si quis esset qui haec haberet etiam sine visibili sacramento aquae
perire non posset. Multa sunt alia quae super hoc approbandum adduci
potuissent, sed nos quae superius in tractatu sacramentorum ad idipsum
probandum posuimus: nequaquam iterum replicanda putamus.
|
|