|
Neophytus novitius interpretatur. Neophytus vocatur nuper ad fidem
conversus, sive rudis in disciplina religiosae conversationis. Noviter
ad fidem conversi visibilibus sacramentis instruendi sunt, ut per ea
quae vident, intelligant quae non vident. Admonendi sunt hujusmodi ut
considerent novam non esse fidem, in qua novi sunt ipsi; quoniam ab
initio mundi sicut nullo tempore defuerunt fideles et justi membra
Christi, ita ab initio nunquam defuerunt sacramenta salutis quae
praecesserunt in praeparationem et signum redemptionis, quae completa
est in morte Christi. Prima namque aetate Abel agnum obtulit in
sacrificio figuram mortis Christi. Secunda aetate Noe arcam in diluvio
gubernavit, sicut Christus Ecclesiam inter fluctus tentationum regens
mergi non sinit. Tertia aetate Abraham pro filio oblato arietem
mactavit, sicut Deus Pater Verbum suum pro salute mundi obtulit. In quo
tantem divinitate inviolabili permanente sola humanitas dolorem mortis
sustinuit. Postea eductus est populus Israel de Aegypto per mare Rubrum
in columna ignis et nubis, sicut fideles Dei de tenebris peccati
liberantur, renovati per sacramentum baptismi Christi sanguine
consecratum; ipsum fide sequentes in quo est et nubes humanitatis et
ignis divinitatis. Quarta aetate in Jerusalem regnum populi Dei
sublimatur temporale, praefigurans aeternum; in quo princeps pacis,
pater futuri saeculi (Isa. IX), fideles suos ad visionem aeternae pacis
introducet. Hujus autem regni exordium David exstitit, qui per multas
tribulationes probatus, et glorificatus, pacis successorem Filium
reliquit, ut ostendatur quod ad futurae pacis quietem pervenire non
possint, qui in praesenti vita contra tentationes et tribulationes
vincendas fortes non fuerint. Propter hoc qui in Sabbato sancto
paschalis solemnitatis baptizandi sunt, quarta hebdomada quadragesimalis
observantiae, quae continentiae nobis arma ministrat et in quarta
ejusdem hebdomadae feria catechizandi deferuntur ad ecclesiam: ibi
audituri et instruendi qualiter contra spirituales nequitias sunt
pugnaturi. Sed tamen usque in Sabbatum Paschalis solemnitatis eorum
baptismus differtur, hoc attendente Ecclesia quod quid ad agnitionem in
praesenti vita vocantur, in spe futurae quietis baptizantur. Quinta
aetate populus propter peccata sua in Babylonem captivus ducitur, et
rursus Deo miserante post septuaginta annos soluto captivitatis jugo ad
terram suam revocatur. Quoniam populus Dei qui in hac vitae quae
septenario dierum volvitur, vanitati et confusioni subjectus,
mortalitatis jugum portat, post finem ejus a corruptione liberatur. Sic
igitur ab initio nullo tempore sacramenta Dei defuerunt, quibus fidelis
populus ad perceptionem invisibilium nutriretur, et exercitaretur ad
cognitionem, ad ultimum sexta aetate de virgine natus est Christus,
sicut sexta die de terra virgine primus homo est plasmatus. Ipse ergo
quasi consummaturus omnia, cum ad virilem aetatem pervenisset, tricesimo
aetatis suae anno a Joanne baptizatus est; non necessitate, sed
dispensatione, ut lavacrum emundandis sanctificaret. Dehinc apostolos
ministros Evangelii convocans regnum coelorum venturum praedicare
coepit; et novissime in consummationem omnium semetipsum hostiam pro
mundi redemptione in ara crucis Patri offerens mortem sustinuit, ut
credentibus in se mortis timorem tolleret, et a morte resurrexit ut pro
se morientibus spem vitae et resurrectionis daret. Postea ascensurus in
coelos discipulos in mundum universum misit docere et baptizare omnes
gentes, ut vocarentur qui praecedentem sequerentur ad vitam. Haec sunt
sacramenta fidei Christianae ab initio condita in fine credenda, sine
fine profutura. Haec sunt quibus catechizandos imbuimus, et eorum qui
sacramento novitatis regenerandi sunt, fidem salutari confessione
promerendam exigimus.
|
|