CAP. IX. De catechizatione.

Catechumenus instructus vel audiens interpretatur; catechizare enim est instruere, quoniam baptizandi prius instruuntur et docentur quae sit forma fidei Christianae, in qua eos salvos fieri et sacramentum salutis suscipere oportet, sicut scriptum est: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Prius docete, postea baptizate. Docete ad instructionem, baptizate ad emundationem. Docete ad fidem, baptizate ad peccatorum remissionem. Idcirco docete quia qui crediderit, ideo baptizate; quia qui baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Haec igitur forma catechizationis a primis temporibus Christianae fidei instituta est. Quae tunc quidem necessario servabatur quando adultis et intelligentiam habentibus priusquam ad baptismi sacramentum accederent, regula fidei Christianae nuntiabatur, ut vel sponte fidei acquiescentes digni regeneratione spirituali judicarentur, vel credere nolentes merito a perceptione sacramenti Dei velut indigni repellerentur. Ad obtinendam quippe salutem idcirco arbitrium hominis consulendum est, quoniam opus salutis voluntarium esse oportet. Et hoc quidem a principio sic factum est. Postquam autem ad fidem multitudo gentium introivit jam nunc etiam in iis qui a fidelibus generantur parvulis; eadem forma servatur, quos et ipsos mater Ecclesia provida dispensatione sacramento salutis interim carere non vult, ne forte ipsa dilatione, a salute alieni fierent, si non percepto sacramento salutis subito ab hac vita exirent. Congrue ergo provisa est in illis medicina salutis, ut in sacramento fidei baptizentur, et per alterius fidem Deo reconcilientur, quos per alterius peccatum alienatos constat esse a Deo. Institutum est itaque ad hoc novum sacramentum ad catechizandos parvulos, exorcizandos, initiandos, et deinde baptizandos, in quibus pro parvulis audit Ecclesia, et ad interrogata respondet et spondet donec ipsi ad intelligibiles annos perveniant, et sacramenta fidei et charitatis et spei per se intelligere valeant et servare.