|
Chrismatis unctionem jam ab antiquo in Veteri Testamento institutam
legimus, qua tunc quidem reges solum et sacerdotes liniebantur. Quorum
unctione singularis ille unctus praefigurabatur, qui prae cunctis
participibus suis unctus est (Heb. I), ut cum illo participerant in
nomine, qui participes illius esse mererentur in unctione. A chrismate
enim Christus dicitur, et a Christo Christianus nominatur. Propterea ex
quo nomen omnes communicare coeperunt, omnes unctionem accipere
debuerunt, quia in Christo omnes genus electum sumus, et regale
sacerdotium (I Pet. II). Chrisma ex oleo et balsamo conficitur, quia per
oleum infusio gratiae, per balsamum odor bonae famae designatur.
|
|