CAP. II. Quod impositio manus per solos pontifices celebratur. |
Manus impositio quae usitato nomine confirmatio vocatur, qua Christianus unctione chrismatis, per impositionem manus in fronte signatur; solis episcopis apostolorum vicariis debetur, ut Christianum consignent, et spiritum Paracletum tradant; sicut in primitiva Ecclesia Spiritum sanctum per impositionem manuum dandi soli apostoli potestatem habuisse leguntur. |