|
In gestis pontificalibus legitur quod Sylvester papa constituit ut
baptizatum presbyter in vertice chrismate liniat, propter occasionem
quidem mortis, ne forte per absentiam episcopi, et difficultatem eum
consequendi, sine manus impositione baptizatum ab hac vita migrare
contingeret. Quod quidem omnino periculosum esset. Quia sicut in
baptismo remissio peccatorum accipitur, ita per manus impositionem
Spiritus Paracletus datur; illic gratia attribuitur ad remissionem
peccatorum, hic gratia datur ad confirmationem. Quid autem prodest si a
lapsu erigeris, nisi etiam ad standum confirmeris? Propterea timendum
est iis qui per negligentiam amittunt episcopi praesentiam, et non
suscipiunt manus impositionem, ne forte propterea damnentur; quia
festinare debuerunt dum potuerunt. Propter eos enim qui articulo
temporis praeveniuntur, instituta est illa qua sacerdos baptizatum
statim in vertice linit, sacri chrismatis unctio, ut in hoc ipso
ostendatur quantum sacramentum istud necessarium sit ad salutem, cum tam
sollicite universis cavetur ne forte sine ipso ab hac vita subtrahantur.
Manifestum est autem quod primis temporibus omnis unctio chrismatis per
solos pontifices fiebat. Sed et posteaquam institutum est, ut baptizatum
sacerdos in vertice liniat, consignatio tamen frontis solis pontificibus
reservatur. Solus enim pontifex frontem consignare et linire potest, et
Spiritum sanctum tradere.
|
|