CAP. IV. Utrum majus sacramentum sit, impositio manus an baptismus. |
De sacramento confirmationis, id est impositionis manuum etiam quaeritur utrum majus sit sacramentum quam baptismus. Sed sicut sacri canones definiunt, utrumque magnum omnino est sacramentum, et summa devotione pensandum. Quamvis tamen alterum, id est impositio manuum in eo quod a solis pontificibus celebratur, majori videatur reverentia colendum, sed haec duo ita conjuncta sunt in operatione salutis, ut nisi morte interveniente omnino separari non possint. |