|
De sacramento impositionis manuum definitum est, ut nulla ratione
iteretur, sicut nec baptismus; et si forte id factum fuerit gravi
poenitentia est plectendum. Hoc quoque statutum est, ut impositionis
manuum sacramentum, non nisi a jejunis, vel detur vel accipiatur; filii
qui accipiunt perfectae aetatis fuerint, ut mundi donum Spiritus sancti
accipiant. Sicut enim duobus temporibus in Pascha videlicet et
Pentecoste baptisma, quod illis solum temporibus generaliter celebrandum
est, a jejunis celebrari debet, ita etiam donum Spiritus sancti per
manus impositionem a jejunis pontificibus et a jejunis solum convenit
celebrari, exceptis infirmis, et morte periclitantibus.
|
|