|
Solent quidam quaerere quando tempore debeant unctionem chrismatis
observare in capite ut scilicet capita non lavent qui accipiunt manus
impositionem, absque tempore baptisterii. Quibus responderi potest
conveniens esse, ut tanto tempore adventus Spiritus sancti apud
unumquemque qui eum accepit celebretur, quanto tempore generaliter ab
Ecclesia celebratur adventus Spiritus sancti super apostolos, hoc est
septem diebus. Et merito; quia septem sunt dona Spiritus sancti; et in
septem comitibus ad hospitem suum Spiritus sanctus venit. Et dignum est
ut habeat unusquisque diem suum et unicuique in die suo convivium
praeparetur. Alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium
consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor.
Talia convivia Christus apud hospites suos exercet: talia et Spiritus
sanctus.
|
|