PARS OCTAVA.

DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI.


CAP. I. De ejus excellentia.

Sacramentum corporis et sanguinis Christi unum est ex his in quibus principaliter salus constat, et inter omnia singulare; quia ex ipso omnis sanctificatio est. Haec enim hostia semel pro mundi salute oblata, omnibus praecedentibus et subsequentibus sacramentis virtutem dedit, ut ex illa sanctificarent per illam liberandos omnes.