CAP. X. Quid significant tres portiones illae quae de corpore Christi in sacramento altaris fiunt.

Tres portiones illae quae in altari fiunt de corpore Christi, mysticam significationem habent. Est enim corpus Christi universa Ecclesia, caput scilicet cum membris, et inveniuntur in corpore isto quasi tres partes, ex quibus totum corpus constat. Una pars est ipsum caput. Caput enim et caput est, et pars similiter corporis. Itaque caput ipsum pars corporis una est. Alia pars corporis est in membris illis, quae jam secuta sunt caput; et sunt cum ipso capite, ubi est ipsum caput. Sicut scriptum est: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Matth. XXIV; Luc. XVII). Illi ergo qui jam de hac vita exierunt, quorum corpora in sepulcris requiescunt, et animae cum Christo sunt; isti sunt pars corporis altera, et sunt quasi simul duae partes istae: caput scilicet et haec altera pars corporis. Propterea in altari duae partes seorsum reservantur extra calicem, quasi extra passionem. Quoniam ipsum caput jam immortale et impassibile de morte resurrexit amplius moriturum, neque passurum amplius. Et similiter illi qui de hac vita sancti egressi sunt et cum ipso capite suo jam gloriantur, et gaudent, exspectantes et ipsi resurrectionem carnis suae et immortalitatem, jam neque dolorem neque passionem sentiunt ullam, et sunt simul istae duae partes extra calicem et extra passionem, quoniam haec priora transierunt. Tertia pars in calice ponitur, significans eos qui adhuc vivunt in passione, donec et ipsi ab hac vita exeant et transeant ad caput suum, ubi amplius nec moriantur nec patiantur.