CAP. XI. Quod corpus Christi quando dividi videtur secundum solam speciem dividitur, secundum se autem integrum manet, sic in singulis partibus totum, sicut in diversis locis unum et idem ipsum est.

Noli autem putare quando partes vides in sacramento altaris, quasi divisum sit vel separatum a se, aut velut per membra discerptum corpus Christi. Ipse integer manet in se, nec dividitur, nec partitur. Sed tibi secundum speciem exhiberi oportebat, quod ad mysticam significationem pertinuit. Monstrat ergo tibi foris speciem in qua sensus tuus erudiatur, et servat intus corporis sui incorruptionem, in qua unitas ejus non dividatur. Videtur pars una et quasi pars esse videtur, et totum ibi est, et pars altera videtur et quasi altera videtur et idem est et totum ipsum. Etsi tertia pars videtur similiter, idem ipsum est et totum. Totum hic et totum ibi. Nec minus in parte, quam in toto, nec in toto majus quam in parte. Quotcunque partes feceris, in singulis totum est. Nec mireris, opus Dei est hoc. Si in diversis locis potest esse unus; quare etiam non in singulis partibus potest esse totus? utrumque mirum est, sed non ideo falsum est, quia mirum est. Et verum est quia mirum est; nec tamen sit mirum, quia opus Dei est. Non est mirum si mirabilis mirabilia operatur. Quomodo, inquis, corpus unum eodem tempore in diversis locis esse potest? Hic est, ibi est. Et totum utrobique est et in multis locis similiter. Noli mirari. Qui locum fecit, corpus fecit, et locum in corpore, et corpus in loco. Et qui fecit ut corpus unum in loco uno esset, fecit sicut voluit; et si voluisset, aliter facere potuisset. Nam et quando vult aliter facit, et est sicut ipse vult semper. Quia autem sic ipse fecit ut corpus unum in loco uno esset; tu quod factum est vidisti, et nescis aliud nisi quod factum est quod vidisti. Idcirco miraris quando aliud vides vel audis, quam videre et audire consuevisti. Ipse autem non miratur quando aliud facit quam quod facere consuevit; quia quando illud fecit scivit, et tunc quod aliter facere potuisset, si voluisset. Idcirco cum quod mirari coeperis, et dixerit forte tibi cogitatio tua quomodo hoc esse possit, cogita scientem, et desinet esse mirabile, quidquid illud fuerit. Et si forte mirabile esse non desierit, tamen incredibile non erit. Si factor omnipotens cogitatur, non erit impossibile quidquid erit.