|
Quod sit contingat aliquando sicut contingere solet, ut videas aliqua
fieri in hoc sacramento, quae minus digna esse videbuntur, noli horrere.
Sola species quae apparet hoc habet. Tibi monstrat speciem, sibi servat
veritatem. Exhibet sensui tuo similitudinem cibi corporalis, ut sensus
tuus per omnia in suo erudiatur. Servat corpori suo veritatem naturae
inviolabilis et immortalis, ne in suo corrumpatur. Si in aliquo a
similitudine recederet, verum sacramentum non esset, et proderet se ibi,
et tolleret locum fidei, neque jam crederetur. Sed videretur; quod fieri
non oportet. Itaque quantum ad nos servat per omnia corruptibilis cibi
similitudinem; et tamen non amittit quantum ad se inviolabilis corporis
veritatem. Videtur corrodi, et manet incorruptus. Videtur affici vel
maculari, et perseverat inviolatus. Sustinet haec fieri circa se, ne
sensus noster aliquid alienum percipiat, sed non recipit haec in se, ne
incorruptibilis natura sinceritatem suam amittat. Tanta est dignitas et
munditia corporis Christi, ut nec corruptione aliqua affici possit, nec
sordibus maculari. Itaque si quando haec fieri videris, noli timere
ipsi, sed sollicitus esto tibi. Ipse laedi non potest; tu noceri potes,
qui male credere potes.
|
|