|
Sed fortassis iterum dicit tibi cogitatio tua, quid fiat de corpore
Christi postquam sumptum fuerit et comestum. Tales sunt cogitationes
hominum, ut vix quiescere velint in his maxime quae quaerenda non sunt.
Dicit ergo tibi cor tuum: Quid factum est de corpore Christi, postquam
illud sumpsi et manducavi? Audi ergo. Corporalem praesentiam Christi
quaeris? In coelo quaere. Ibi Christus est ad dexteram Dei Patris
sedens. Tecum ad tempus esse voluit, quando et quandiu necesse fuit.
Exhibuit tibi ad tempus corporalem praesentiam suam, ut te ad
spiritualem excitaret. Ideo corporaliter ad te venit, et exhibuit tibi
ad tempus corporalem praesentiam suam, ut per illam spiritualis
inveniretur, quae non auferretur. Ita per carnem assumptam olim in
mundum venit, et secundum praesentiam corporalem ad tempus cum hominibus
conversatus est, ut eos ad spiritualem praesentiam quaerendam et
inveniendam excitaret. Postea completa dispensatione secundum corporalem
praesentiam recessit, et secundum spiritualem praesentiam remansit. Nam
ut ostenderet, quod secundum spiritualem praesentiam non recedebat,
quando secundum corporalem praesentiam abire disponebat, ait: Ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth.
XXVIII). Sic ergo in sacramento suo modo temporaliter venit ad te, et
est eo corporaliter tecum, ut tu per corporalem praesentiam ad
spiritualem quaerendam exciteris, et inveniendam adjuveris. Quando in
manibus sacramentum ejus tenes, corporaliter tecum est. Quando ore
suscipis, corporaliter tecum est. Quando manducas, et quando gustas,
corporaliter tecum est. Denique in visu, in tactu, in sapore,
corporaliter tecum est. Quandiu sensus corporaliter afficitur,
praesentia ejus corporalis non aufertur. Postquam autem sensus
corporalis in percipiendo deficit, deinceps corporalis praesentia
quaerenda non est, sed spiritualis retinenda, dispensatio completa est,
perfectum sacramentum virtus manet; Christus de ore ad cor transit.
Melius est tibi ut ea in mentem tuam, quam in ventrem tuum. Cibus iste
animae non corporis est. Noli in ipso quaerere consuetudinem cibi
corporalis. Venit ad te ut comedatur, non ut consumatur. Venit ut
gustetur, non ut incorporetur. Augustinus vocem de coelo audivit, quia
hoc a terrenis illi dici aut responderi non potuit. Cibus sum grandium,
cresce et manducabis me; non ut me mutes in te, sicut cibum carnis tuae,
sed tu mutaberis in me. Itaque prudenter discerne, quid in sacramento
Dei sensui exhibitum sit; quid spiritui accommodatum, etiam ut si solet
post completam perceptionem aliquid iterato senseris; in hoc quoque
species ad proprietatem sensui famulatur, ut veritas similitudinis
ubique conservetur. Nam si in aliquo quantum scilicet sensui exhibendum
est similitudo deficeret, illic procul dubio sacramentum non esset. Sed
res ipsa proderetur et manifestaretur evidenti miraculo, quod non
convenit quandiu fides locum habet. Post haec ergo si corporalem
praesentiam Christi quaeris, in coelo quaere. Ibi quaere ubi et prius
fuit, quam per sacramentum suum corporaliter tecum esse inciperet, et
unde non discessit quando ad te venit.
|
|