|
Celebratio missae in commemorationem passionis Christi agitur; sicut
ipse praecepit apostolis tradens eis corpus et sanguinem suum, dicens:
Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII). Hanc missam beatus
Petrus apostolus primus omnium Antiochiae dicitur celebrasse; in qua
tres tantum orationes in initio fidei dicebantur, incipientes ab eo loco
ubi dicitur: Hanc igitur oblationem. Caetera aut postea a sanctis
Patribus diversis temporibus, diversa adjecta sunt. Missa autem dicta
est quasi transmissa, vel quasi transmissio, eo quod populus fidelis per
ministerium sacerdotis, qui mediatoris vice fungitur inter Deum et
homines, preces et vota et oblationes Deo transmittat. Ipsa etiam hostia
sacra, missa vocari potest, quia transmissa est primum scilicet a Patre
nobis ut nobiscum esset; postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis
intercederet. Primum a Patre nobis per incarnationem, postea Patri a
nobis per passionem. Modo in sacramento. Primum a Patre nobis per
sanctificationem, qua nobiscum esse incipit, postea Patri a nobis per
oblationem, qua pro nobis intercedit. Vel missa dicta est sicut quidam
putant ab emittendo; quia tempore quo sacerdos incipit consecrare corpus
Domini, catechumeni foras emittuntur. Lecto enim evangelio diaconus
clamat: Si quis catechumenus adest exeat foras. Catechumeni sacris
mysteriis interesse non debent, quae non nisi baptizatis et Christianis
committuntur, sicut de quibusdam qui catechumenorum et nondum renatorum
typum gerebant, scriptum est: Ipse autem Jesus non credebat se illis
(Joan. II).
|
|