CAP III. Utrum mortale an immortale corpus suum in coena Christus discipulis tradidit.

Solent quidam quaerere quale corpus suum discipulis suis Dominus Christus tradidit. Hoc est passibile an impassibile, mortale an immortale, et caetera quae ad hanc quaestionem pertinent. Ego in ejusmodi (sicut et in aliis professus sum) divina secreta magis veneranda quam discutienda censeo. Simplicitati fidei hoc sufficere puto, si dicimus quod tale dedit quale voluit, et rursum quale dedit ipse novit. Ideo enim tale dedit quale voluit, quia omnipotens erat; et potuit omne quod voluit. Ideo autem ipse novit quale dedit, quia sapientia erat; et non potuit ignorare quod fuit, propterea levius se quaestione absolvit, et fortassis tutius in semetipse subsistit, qui non dicit mortale dedit, ne videatur dicere contra sacramenti dignitatem, nec dicit immortale dedit, ne existimetur credere contra eam quae in Christo ante resurrectionem fuit mortalis corporis veritatem. Propter hoc fortassis melius est, ut neutrum definire praesumamus, quamvis tamen alterum fuisse credamus. Sic itaque non dicatur hoc vel hoc fuit, quamvis tamen credatur quod alterum fuit. Quod si alterum dicendum est ergo absque praejudicio veritatis magis sensu ad illud accedo, ut illud impassibile et immortale, quantum scilicet pertinet ad sanctificationem sacramenti tradidisse dicatur. Si quis autem objiciendum putet, quod ante resurrectionem Dominus Jesus Christus corpus mortale portabat, et hoc ipsi indubitanter profitemur mortalem fuisse Dominum Jesum secundum susceptam humanitatem; quia si mortalem fuisse non crederemus, mortuum negaremus. Humana ergo natura in Christo mortalis fuit, sed voluntate, non necessitate. Ex eo enim quo per gratiam ab omni peccato munda verbo Dei in unitatem personae juncta est, ab omni mortis necessitate et debito libera facta est, ut nihil morti deberet pro eo quod peccati nihil haberet. Sustinuit tamen sponte mortalitatem, quia mortem sustinere volebat; qui si mortalitatem non sustinuisset mori omnino non potuisset. Sic ergo sponte mortalitatem portavit, quousque mortem gustaret, et ita mortalitatem deponeret. Quia ergo voluntate non necessitate mortalis fuit, ipsius mortalitatis proprietatem, secundum quod ratio et ordo temporis postulabat, priusquam eam per mortem totam exueret, aliquando ex parte quando voluit deposuit, et rursum quando voluit recepit. Ut in hoc ipso probaret, quod inquantum eam sustinuit, ex necessitate non esset, qui sic pro potestate inquantum voluit eam non habere, sustinere omnino non posset. Legitur in Evangelio quod Dominus Jesus Christus cum verbum vitae praedicaret, et ad vitam mortales et morituros invitaret, zelantes hostes quem ratione convincere non poterant, furore exstinguere volebant. Itaque quasi in eum qui nihil amplius mortali haberet: Manus injecerunt in ipsum, et duxerunt eum in supercilium montis, ut illinc eum praecipitarent (Luc. IV). Ipse autem ut ostenderet se quidem mortalem esse, sustinuit ut teneretur; et ut iterum demonstraret, quod voluntate non necessitate mortalitatem et passibilitatem ferebat, non sustinuit ut praecipitaretur. Cum esset ducendus, teneri se patienter tolerabat. Cum autem esset praecipitandus, potenter per medium illorum transibat. Quando voluit tenebatur, et quando voluit non tenebatur. Quantum voluit et quando voluit naturam mortalitatis admisit. Quantum autem eam sustinere noluit, et quando noluit, eamdam a se potestate removit. Transiens, inquit, per medium illorum ibat (ibid.). Nunquid putas quod Christus luctando se de manibus inimicorum subtraxerit, cum ab eis teneretur ut transiens liber per medium illorum iret? Ergo fortitudo corporis sola in eo laudanda est, non virtus Deitatis? Non ita convenit, sed exhibuit se qualem voluit admittens ad se, ex eo quod sponte portabat quantum voluit. Si ergo Christus naturam mortalitatis secundum rationem dispensationis divinae priusquam eam perenniter victurus exueret secundum tempus aliquando ex parte deposuit, et iterum cum tempus postulabat assumpsit, quid mirum est si dicitur aliquando pro causa et ratione temporis, secundum aliquid et totam deposuisse, in qua tamen adhuc cum tempus postulabat passurus fuit? Si ergo hoc esse potuit, ut ipse seipsum manibus gestaret, et discipulis sine corruptione sui edendum distribueret; et tamen ipse qui dedit et qui dabatur qui portavit, et qui portabatur idem esset, quid mirum est si dicitur, quod ipse in eo quod dabat, mortalis fuit, et in eo quod dabatur immortalis fuit, et tamen ipse qui mortalis dabat, et qui immortalis dabatur non duo, sed unus ipse fuit? Quomodo mortalis non dabatur qui invisibiliter sumebatur, et incorruptibiliter manducabatur? invisibiliter sumebatur quantum ad formam dico propriam corporis sui, non quantum ad speciem sacramenti sui. Invisibiliter enim sumebatur, quia in eo quod sumebatur quod ipse erat non videbatur. Christus enim sumebatur et species panis et vini tantum videbatur. Ideo dico invisibiliter sumebatur, et quod erat non videbatur. Si ergo in eo quod dabat, quod ipse erat videbatur, et in eo quod dabatur, quod ipse erat non videbatur, etsi in eo quod dabat tenebatur et crucifigebatur, et in eo quod dabatur frangebatur et non dividebatur, edebatur et non corrumpebatur: quid miraris si in eo quod dabat mortalis dicitur, in eo quod dabatur immortalis et impassibilis fuisse praedicatur? Hoc tamen sic dicta sint ut nemini in eo quod latet praejudicium fiat.