|
Quaerunt et hoc utrum corpus Christi illud fuisse credendum sit quod
ipse traditori suo per intinctam buccellam porrexit. Cum intinxisset,
inquit, Jesus panem, dedit Judae Simonis Iscariotis (Joan. XIII). Sed,
ut dicit beatus Augustinus, non sicut putant quidam negligenter
legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod
jam eis omnibus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi
et ipse Judas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat. Ac deinde
ad hoc ventum est ubi secundum narrationem Joannis apertissime per
buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem: fortassis
per panis tinctionem illius significans fictionem. Non enim omnia quae
tinguntur abluuntur, sed ut inficiantur nonnulla tinguntur. Si autem
bonum aliquod significat haec tinctio, eidem bono ingratum non immerito
est secuta damnatio. Et haec quidem verba sunt beati Augustini super eo
quod quaesitum est, an Judas in buccella corpus Christi accepit. Ex eo
tamen quod traditori suo Dominus, ad notandum eum, buccellam intinctam
dedit, consuetudo habeat ut corpus Christi fideles intinctum non
accipiant.
|
|