CAP. V. Quod agnus paschalis figura corporis Christi fuit.

Sicut circumcisio olim quantum ad effectum remissionis peccatorum baptismi vicem gerebat, mare Rubrum autem ejusdem similitudinem et figuram praeferebat, ita agnus paschalis cujus carnes a populo edebantur, et sanguine postes domorum signabantur, in figura sacramenti corporis Christi praecessit. Postquam autem veritas venit, signum e medio sublatum est, ex quo jam non erat res quae futura significaretur, sed quae praesens perciperetur. Mansit tamen figura quandiu res nondum fuit, et exhibitum prius est in similitudine quod postmodum complendum erat in veritate. Aegyptus, mundus; exterminator Deus, agnus Christus; sanguis agni, passio Christi; domus animarum, corpora; domus cogitationum, corda. Haec sanguine tingimus per passionis fidem, illa sanguine tingimus per passionis imitationem: crucis signum intus et foris opponentes contra adversarias potestates. Denique carnes agni comedimus, quando in sacramento verum corpus ejus sumendo, per fidem et dilectionem Christo incorporamur. Alibi quod manducatur incorporatur. Quando autem caro Christi manducatur, non quod manducatur, sed qui manducat ei quem manducat incorporatur. Idcirco voluit Christus a nobis manducari, ut nos sibi incorporaret. Hoc est sacramentum corporis Christi, et res sacramenti corporis Christi. Qui manducat et incorporatur, sacramentum habet, et rem sacramenti habet. Qui manducat et non incorporatur, sacramentum habet, sed rem sacramenti non habet. Sicut qui incorporatur etiam si manducare non contingat, rem sacramenti habet quamvis sacramentum non habeat. Qui sumit sacramentum habet, qui credit et diligit, rem sacramenti habet. Melius ergo est illi qui credit et diligit, etiamsi sumere et manducare non possit, quam illi qui sumit et manducat et non credit, nec diligit; vel si credit non diligit.