|
Sunt qui ex quibusdam Scripturarum locis munimentum erroris ducere
putaverunt, dicentes in sacramento altaris veritatem corporis et
sanguinis Christi non esse, sed imaginem illius tantum et speciem et
figuram. Propterea quod scriptura aliquoties dicat id quod in
Eucharistia altaris sumitur, imaginem illius esse, vel speciem quod in
participatione Jesu Christi percipietur. Qui profecto hunc erroris
laqueum non inciderent, si vel sacramenta Dei recta et humili fide
susciperent, aut Scripturas convenienti intelligentia tractarent. Nunc
autem quia in sacramentis Dei sensum suum fidei praeferant in Scripturis
sacris, sanam interpretationis formam tenere contemnunt; et fit ut sermo
veritatis amplius eos caligare faciat, dum non recte intellectus errorem
pro veritate ministrat. Quod tamen Scripturae vitium non est, sed
legentium et non intelligentium caecitas. Neque sacramentorum Dei
confusio, sed praesumentium pravitas. Hic autem periculose erraverunt
tot manifestis sententiis et assertionibus non dubiis; quaedam ambigua
praeferentes, et in ipsis magis mendacium quam veritatem eligentes. Non
quia hoc ibi magis dicebatur, sed quia hoc ab illis magis credebatur.
Quid enim! Nunquid ideo sacramentum altaris veritas non est, quia figura
est? Ergo nec mors Christi veritas est, quia figura est, et resurrectio
Christi veritas non est, quia figura est. Nam et mortem Christi et
resurrectionem figuram esse, et imaginem, et similitudinem, et
sacramentum, et exemplum, Apostolus manifeste declarat dicens: Christus
mortus est pro debitis nostris et resurrexit propter justificationem
nostram (Rom. IV), ut peccatis mortui justitiae vivamus. Et apostolus
Petrus dicit: Christus passus est pro nobis; vobis relinquens exemplum
ut sequamini vestigia ejus (I Pet. II). Ergo mors Christi exemplum fuit,
ut peccato moriamur, et resurrectio ejus exemplum fuit, ut justitiae
vivamus. Nunquid ideo veritas non fuit? Ergo Christus vero mortuus non
est, et vere non resurrexit; si mors ejus vel resurrectio vera non fuit.
Absit! Nam de ipso scriptum est: Vere languores nostros ipse tulit, et
dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII). Ergo mors Christi vera fuit;
et tamen exemplum fuit, et resurrectio ejus vera fuit, et exemplum fuit.
Quare ergo altaris sacramentum similitudo esse non potest, et veritas?
In alio quidem similitudo, in alio veritas.
|
|