|
Nam cum unum sit sacramentum, tria ibi discreta proponuntur: species
videlicet visibilis, et veritas corporis, et virtus gratiae spiritualis.
Aliud est enim visibilis species quae visibiliter cernitur; aliud est
veritas corporis et sanguinis quae sub visibili specie invisibiliter
creditur, atque aliud gratia spiritualis quae cum corpore et sanguine
invisibiliter et spiritualiter percipitur. Quod enim videmus, species
est panis et vini; quod autem sub specie illa credimus, verum corpus
Christi est, et verus sanguis Jesu Christi quod pependit in cruce, et
qui fluxit de latere. Nec per panem et vinum corpus et sanguinem tantum
significari credimus; sed sub specie panis et vini verum corpus et verum
sanguinem consecrari, et speciem quidem visibilem sacramentum esse veri
corporis et veri sanguinis; corpus autem et sanguinem sacramentum esse
gratiae spiritualis. Et quemadmodum species illic cernitur, cujus res
vel substantia ibi esse non creditur; sic res ibi veraciter et
substantialiter praesens creditur, cujus species non cernitur; videtur
enim species panis et vini, et substantia panis et vini non creditur;
creditur autem substantia corporis et sanguinis Christi et tamen species
non cernitur. Quod ergo videtur secundum speciem sacramentum est, et
imago illius quod creditur secundum corporis veritatem; et quod creditur
secundum corporis veritatem, sacramentum est illius quod percipitur
secundum gratiam spiritualem. Sacramentum ergo altaris et Eucharistia
divina, in vero corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi imago
est, secundum speciem panis et vini in qua cernitur; et res est secundum
substantiae suae veritatem, in qua creditur illic atque percipitur. Et
rursum quod nunc visibiliter secundum sacramenti speciem et corporaliter
secundum carnis et sanguinis Christi veritatem Christum in altari
sumimus, sacramentum est, et imago quod ipsum eumdem invisibiliter et
spiritualiter secundum gratiae infusionem et Spiritus sancti
participationem in corde sumere debemus. Ergo divinissima Eucharistia
quae in altari et secundum panis et vini speciem et secundum corporis et
sanguinis Christi veritatem visibiliter et corporaliter tractatur,
sacramentum est et signum; et imago invisibilis et spiritualis
participationis Jesu, quae intus in corde per fidem et dilectionem
perficitur.
|
|