CAP. VIII. Quare in specie panis et vini Christus sacramentum corporis sui et sanguinis instituit.

Voluit enim sapientia Dei, quae se per visibilia manifestat ostendere quod ipsa animarum refectio est et cibus, et propterea carnem assumptam in edulium proposuit, ut per cibum carnis ad gustum invitaret divinitatis. Sed ne rursum humana infirmitas tactum carnis in assumptione horreret, consueti et principalis edulii speciem illam velavit; et sic sumendam proposuit, ut sensus in uno foveretur, et fides in altero aedificaretur. Fovetur enim sensus in uno dum solita tantum et consueta percipit. Aedificatur autem fides in altero, dum in eo quod videt quale sit illud quod non videt agnoscit. Proponitur igitur species panis et vini, ut doceatur plena et perfecta refectio esse in assumptione corporis et sanguinis Christi, ex divinitate Christi. Plena autem refectio cibus et potus est; cibi autem et potus panis et vinum substantia principalis est. Et proponitur species ex principali substantia refectionis, ut in ea sumatur, et per eam veritas corporis et sanguinis Christi significetur. Sicut ipse testatur, dicens: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI). Quae tamen corporis et sanguinis sumptio quia sola sine spirituali effectu salutem non conferat, ipse idem Salvator manifestat, dicens: Caro nihil prodest; spiritus est qui vivificat (ibid.). Virtus ergo et plenitudo spiritualis refectionis, quae in corpore Christi et sanguine est, per speciem quidem panis et vini significatur; in perceptione autem gratiae, infusione internae et aeternae refectionis perficitur. Et sic quidem cum tria in uno ibi sint; in primo quidem signum invenitur secundi; in secundo autem causa tertii; tertio vero virtus secundi, et veritas primi: et haec tria in uno sunt, et unum sacramentum. Claret itaque quod divinissimae Eucharistiae assumptio sacramentum est, et imago participationis Jesu; quia hoc quod ejus sacramentum visibiliter percipimus signum est quod ei spiritualiter uniri debemus. Ipsa autem Eucharistia, id est bona gratia; ipsa scilicet hostia sacra divinissima vocatur; quoniam divinos facit, et participes divinitatis eos qui se digne participant. Et quia ipsa signum est et veritas, in qua vera caro Christi sub specie panis sumitur; et in carne ejus digne sumpta, ipsius etiam divinitatis susceptio et participatio et consortium condonatur; propterea divinissima et sanctissima et sanctificans sanctificantia omnia et sancta.