|
Per verba sanctificationis vera panis et vera vini substantia, in verum
corpus et sanguinem Christi convertitur, sola specie panis et vini
remanente, substantia in et substantiam transeunte. Conversio autem ipsa
non secundum unionem, sed secundum transitionem credenda est; quoniam
nequaquam essentiae in augmentum accidit, ut per id quod accedit, id ad
quod accedit majus fiat; sed transitione, ut id quod accedit, cum illo
ad quod accedit, unum fiat. Nec sic in pane corpus Christi consecrari
dicimus, ut de pane corpus Christi esse accipiat, nec quasi novum corpus
subito factum de mutata essentia, sed in ipsum corpus verum mutatam
essentiam. Nec ipsam substantiam panis et vini nihilum redactam, quia
desiit esse quod fuit; sed mutatam potius, quia eoepit esse aliud quod
non fuit, et ipsum quod coepit esse ex ea esse non accepit, quia panis
fuit; sed ipsa ejus esse accepit quando desiit esse quod fuit. Hoc
expressius distinximus propter eos qui ex sua ratione fidei praejudicium
faciunt, et sensu suo incedentes asserere nituntur, vel hoc esse solum
quod cernitur; vel tale esse quod creditur, hoc est, quia sola panis et
vini species cernitur, solam ibi esse panis et vini substantiam, vel
quia substantia corporis et sanguinis Christi creditur, possibiliter ei
inesse speciem et qualitatem panis et vini quae cernitur, quasi non
possit species apparere, cujus non adsit substantia; vel substantia
latere, cujus non appareat forma.
|
|