PARS NONA.

DE MINORIBUS SACRAMENTIS ET SACRIS.


CAP. I. De sacramentis quae ad exercitationem instituta sunt, et quod omnia sanctificantur per verbum Dei.

Sunt quaedam sacramenta in Ecclesia in quibus etsi principaliter salus non constet. tamen salus ex eis augetur, in quantum devotio exercetur. Haec licet in praesenti omnia enumerari non possint, quaedam tamen intermittere non oportet pro exemplo universorum. Ex his igitur sacramentis alia constant in rebus, qualia sunt aqua aspersionis, susceptio cineris, benedictio ramorum et cereorum, et caetera talia. Alia autem constant in factis qualia sunt signaculum crucis, exsufflatio exorcizationis, expansio manuum, incurvatio genuum, et alia hujusmodi. Alia in dictis constant, sicut Trinitatis invocatio, et quaecunque in hunc modum. Haec autem omnia per verbum Dei sanctificantur sive per prolationem verborum divina virtute invocata sanctificentur, sive sola fide exhibita per eamdem divinam virtutem sanctificationis effectum accipiant. Ubi enim vera fides est, verbum Dei deesse non potest; quia ipsum verbum fide concipitur, et per fidem operatur. Omnia, inquit Apostolus, quae cunque facitis, in nomine Domini facite (Colos. III). Non autem consequens est ut intelligamus Apostolum praecepisse, quod in omnibus operibus nostris verba proferremus, sed ut in omnibus operibus nostris fidem rectam teneremus. Ille enim in nomine Domini omnia quae facit operatur, qui per rectam fidem agnoscit se, nec sine illo aliquid boni posse facere, et si quid fecerit laudabile extra illum gloriari non debere. Qui fideliter in omni opere suo et ante factum ab illo auxilium quaerit, et post factum totum quod operatus est bonum, ad laudem et gloriam ejus convertit. Sicut ergo omnia quae facimus sola fide etiam sine prolatione verborum, in nomine Domini recte fieri dicuntur; sic et quaedam sacramenta sine prolatione verborum per solam fidem sanctificantur. Nam ipsa verba aliquando sacramenta sunt, quae tamen ex aliis verbis sanctificationem non accipiunt. Nullum tamen sacramentum sine illo verbo sanctificatur, quod sive sola fide, sive ex fide, et prolatione verborum invocatum, omnem sanctificationem operatur.