|
Sunt alia quaedam in Ecclesia sacra, non tamen sacramenta, quae et ipsa
quoque quamvis spiritualis gratiae effectum non habeant, neque conferant
sanctificationem, in hoc tamen sacra sunt, quod ad sancta pertinent, et
illis cohaerent quae et sanctitatem habent, et conferunt
sanctificationem. Ejusmodi sunt omnia quae ad ornatum Ecclesiarum
pertinent sive quae in possessionibus earum continentur, quae in hoc
quidem secundum aliquid sancta sunt, quod in ministerium sanctorum
tradita sunt et assignata. Ista ergo quasi simpliciter sancta sunt; illa
vero quibus ista consecrantur, Sancta sanctorum. Qui ergo sanctum de
sancto aufert, sacrilegium facit. Qui vero ipsa sancta temerare audet,
abominationem committit. Ejusmodi ergo sunt quae sancta dicuntur, vel
sanctis sanctificata, quaecunque Ecclesia possidet in substantia
terrena, sive in pecunia sive in terra, maxime in decimis, quae ab
initio ita institutae sunt, ut nunquam a ministerio divino sive illorum
qui Deo serviunt et ministerio divino deputati sunt usu sine peccato
abalienari potuissent. Hae quidem in principio ob formam sacramenti
magis institutae videntur. Postea autem sub lege scripta et sub lege
gratiae, ad sustentationem ministrorum Dei sunt reservatae, ita ut in
eis et devotio offerentium mereretur, et accipientium necessitas
consolaretur. Hae igitur nullo modo ab usu Ecclesiae abalienari possunt,
neque in possessionem laicam sive commutatione sive donatione transire.
Caetera corporalia quae sive in terris sive in pecunia Ecclesia
possidet, quandiu quidem ab illa licite possidentur, auferri sine culpa
non possunt; sed si causa et ratio postulaverit, per commutationem aut
donationem, ad alienam possessionem transire possunt. Sicut ergo rapina
est et violentia ejusmodi bona homini juste possidenti tollere, sic
sacrilegium est et plusquam rapina ista Ecclesiae juste possidenti
auferre. Decimas autem quoquo modo usurpare aut retinere sine sacrilegii
culpa non possunt, nisi soli ad quorum sustentationem divina
institutione ordinatae sunt. Haec igitur differentia est inter decimas
et caeteras Ecclesiae possessiones, quod decimae et institutione et
possessione ad sacra pertinent; caeterae autem possessiones
ecclesiasticae ad sacra pertinent sola possessione. Aliae ergo
possessiones Ecclesiae ad alienos possessores sine commutatione
rationabili transferri non possunt. Decimae autem ab alienis omnino
possideri non possunt. Illae ergo non possunt auferri; istae non possunt
transferri. In illis sacrilegium est si auferantur, in istis si
transferantur. Decimarum autem et caeterarum possessionum
ecclesiasticarum episcopi dispensatores esse debent, ut eas iis qui
Ecclesiae deserviunt rationabiliter distribuant, ex quibus si quid forte
aliquando ad sustentationem eorum, qui in ecclesiasticis officiis non
deserviunt, sed tamen in secreta divino servitio mancipati sunt,
accommodatur, indulgentia est non debitum, ita tamen ut hoc ipsum de
portione sit pauperum, non de sustentatione clericorum. In eo enim quod
ministro debetur, dignus est operarius mercede sua, nec bene sustentat
egentem, qui fraudat servientem.
|
|