CAP. II. De aqua aspersionis quae cum sale benedicitur.

Alexander papa quintus a beato Petro constituit ut sal et aqua benedicerentur ad aspergendum populum et habitacula eorum. Illo utique exemplo quo Elisaeus propheta sal in aquam misisse legitur, ut hoc condimento fontes amari in dulcedinem verterentur. Hac igitur aqua sanctificata fideles asperguntur, et habitacula fidelium lustrantur ab illusione et infestatione malignorum spirituum. Haec est autem significatio hujus sacramenti, quod aqua poenitentiam significat de praeteritis sal discretionem et cautelam de futuris, quae duo si simul misceantur, amara conscientia in dulcedinem vertitur, atque illaesiones et infestationes daemonum amplius ei non dominantur. Nos itaque supradictam institutionem secuti, per singulos dies dominicos sal et aquam simul miscendo benedicimus, ut hac aspersione fideles et habitacula fidelium contra spirituales nequitias muniamus.