|
Habet etiam ecclesiastica consuetudo ut in Dominica quae proxima est
ante solemnitatem paschalem, rami palmarum et frondes arborum
benedicantur, et populo portandi distribuantur, in figuram eorum qui
Domino Jesu eodem die Jerosolymam ascendenti cum ramis palmarum et
frondibus arborum virentibus cantantes et laudantes occurrerunt (Matth.
XXI). In quo non solum nobis id quod illi tunc corporaliter fecerunt,
corporaliter faciendum proponitur, sed id potius quod vel in illo vel in
isto corporali facto spiritualiter imitandum significatur. Palma quippe
signum victoriae est, rami autem virentes bona opera significant. Tunc
igitur Christo cum ramis palmarum et frondibus occurrimus laudantes,
quando ipsum mortis triumphatorem bonis operibus et digna gratiarum
actione laudamus.
|
|