CAP. VI. De signis quorum sonitu fideles in unum convocantur.

Signorum usus a Veteri Testamento assumptus est, ubi tubae argenteae a Domino ductiles fieri praecipiuntur quibus multitudo populi convocari debuisset. Ad similitudinem harum tubarum signa ex metallo aeris in Ecclesia facta sunt ad corda fidelium excitanda, ut per ea signum detur quando debeant in unum convenire (Num. X). Vasa ista metallina ora praedicantium significant. Plectra ferrea quo interius tunduntur, ut sonum emittant, linguae sunt eorumdem. Funis autem mensura vitae est, et conversationis modus qui in Scriptura proponitur. Funis manu tenetur, quando Scriptura opere adimpletur. Funem sursum sequitur, qui ductu Scripturae sacrae ad bona elevatur. Funem deorsum trahit qui eadem docente quantum in malis pressus jaceat agnoscit. Iste aptus est populum Dei in unum convocare, qui et elevatus opere exempla bonitatis ostendit, et inclinatus humilitate infirmitatem suam veraciter agnoscit. Signa ergo evangelica durabiliora sunt, et longius audiuntur quam tubae legis, quia vox Veteris Testamenti ad tempus Judaeis tantum insonuit. Sonus autem evangelicae praedicationis in omnes gentes ad fines orbis terrarum exivit et usque in finem saeculi non cessabit.