|
Cortina quae ante sancta, id est inter populum et clerum pendet velamen
litterae significat, per quod iis qui sub lege erant veritas adhuc
Evangelii tegebatur. Cortina illa quae inter sancta et Sancta sanctorum,
hoc est inter clerum et sanctuarium suspensa est, significat velamen
mortalis naturae; per quod a nobis etiam sub gratia positis adhuc
secreta coelestia absconduntur. Primum velamen est quod in morte Christi
scissum legitur (Matth. XXVII; Marc. XV). Secundum velamen usque ad
tempus resurrectionis non auferetur. Propter hoc in tempore
Quadragesimae quae vitam praesentem significat, unum tantum velamen
inter nos et Sancta sanctorum oppanditur, quod usque ad diem
resurrectionis non auferetur; quia nunc littera quidem revelata est, sed
mortalitas nondum ablata, quae tamen omnis in futuro e medio tollenda
erit, cum mortale hoc immortalitatem et corruptibile incorruptionem
induerit. Tunc quippe revelata facie ingrediemur vel potius egrediemur
ad gloriam Domini contemplandam, ut cum quem nunc per solam fidem
agnoscimus, facie ad faciem videndo sicuti est agnoscamus.
|
|