|
Multa sunt alia Ecclesiae sacramenta rebus vel factis expressa, quae
omnia hic enumerari non possunt; multa enim sunt, et ideo praesentis
sermonis brevitas ea non capit. Insufflatio in exorcizatione, virtutem
Spiritus sancti significat, qua veniente fugatur et subruitur spiritus
malignus. Sicut scriptum est: Flavit spiritus tuus et operuit eos mare;
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus (Exod. XV). Signaculum
crucis virtutem passionis Christi ostendit. Hoc ergo quando fronte
imprimitur, Christianus munitur. Quando contra imminens periculum
opponitur, adversaria virtus fugatur. Primum ad arma, secundum ad tela.
Primum ad defensionem; secundum ad impugnationem. Tunsio pectoris
compunctionem cordis designat. Pectus tunditur, ut cogitationes vanae et
desideria prava de corde pellantur. Inclinatio capitis, genuum curvatio,
sive prostratio, humilitatem et reverentiam, sive etiam veniae
postulationem significant. Expansio manuum charitatem et affectus boni
amplitudinem demonstrat.
|
|