CAP. IX. De his sacramentis quae verbis constant.

Alia item sunt sacramenta in sola verborum prolatione expressa, quae et ipsa variam significationem ostendunt. Coelestinus papa instituit, ut ex psalmis David ante sacrificium antiphonae canerentur, quem introitum dicimus. Collectas diversi composuerunt, praecipue Gelasius et Gregorius. Dominus vobiscum (Ruth. II), ab antiquo usu assumptum est; Booz messores suos salutans, hac salutatione usus est; et propheta in Paralipomenon Asa regem, et qui cum eo erant salutat, dicens: Dominus vobiscum (II Paral. XV). Primis temporibus ab epistola Pauli missa incipiebatur, post quam evangelium sequebatur, sicut nunc hymnus angelicus qui ad officium missae in solemnibus diebus recitatur, ab angelis primum decantatus legitur (Luc. II); cui ea quae adjecta sunt, a beato Hilario Pictaviensi addita creduntur, a quo auctus est, et sicut nunc canitur consummatus. Symmachus autem papa in ordine quinquagesimus tertius, instituit, ut hic hymnus diebus Dominicis et in natalitiis martyrum in ecclesia ad officium missae decantetur. Responsorium Itali tradiderunt, quod operationem et vitam activam per asperitatem cantus significant. Alleluia, laetitiam signat. Per jubilum in quo finitur, ineffabile gaudium in fine venturum exprimitur; Tractus aliquoties tribulationem significat, ut De profundis, Commovisti. Aliquando laetitiam, ut Jubilate, Laudate. Credo in unum Deum, centum quinquaginta Patres in Constantinopolitano concilio contra haeresim Macedonii ejusdem urbis episcopi, qui Spiritum sanctum creaturam asseruit, composuerunt. Sixtus papa instituit ut ante consecrationem post hymnum Sanctus, sanctus, sanctus cantaretur, quae trina repetitio Trinitatis est confessio. Secreta vocatur quia secreto dicitur, ne vilescat. Olim alta voce dicebatur; sed legitur quod pastores dum illam usu quotidiano audiendi cognitam in agro decantarent, divinitus percussi sunt, unde et consuetudo mutata putatur. Papa Pelagius docet ab universi orbis communione separatos esse, qui qualibet dissensione inter sacra missarum mysteria apostolici pontificis memoriam secundum consuetudinem frequentant. Te igitur in primis, hanc obsecrationem et consecrationem sanctus Gelasius papa ex majori parte composuit. Beatus Gregorius addidit, diesque nostros in tua pace disponas, et orationem Dominicam censuit super corpus Christi recitari, sicut in vita illius legitur. Qui pridie quam pateretur, usque in mei memoriam facietis, Apostoli in usu habuerunt, et in his verbis corporis Christi sacramentum celebraverunt. Alii Alexandrum papam haec addidisse ferunt. Leo papa constituit intra actionem dicere, sanctum sacrificium immaculatam hostiam. Felix papa constituit supra memorias martyrum missas celebrari. Gregorius papa constituit in canone dici: Quorum solemnitates hodie in conspectu tuae majestatis celebrantur: Domine Deus noster, in toto orbe terrarum, intra quorum nos consortium. Sergius papa constituit, ut Agnus Dei in fractione Dominici corporis cantaretur. Innocentius papa ad Decentium:

“Pacem asseris ante confecta mysteria quibusdam populus impertiri, vel sibi inter se sacerdotes tradere, cum praeter omnia quae aperire non debeo pax sit necessaria indicenda per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur, atque in Ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse, pacis concludentes signaculo demonstrentur.”

Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen. Trecenti decem et octo episcopi in Nicaena synodo composuerunt, contra haeresim Arii, qui Filium Patre et Spiritum sanctum utroque minorem asserebat. Hunc hymnum postea Hieronymus Damaso papae de Graeco in Latinum transtulit, et addidit: Sicut erat in principio et nunc et semper. Pater noster (Matth. VI) ipse Christus tradidit discipulis suis. Unde specialiter oratio Dominica vocatur in qua septem discretae petitiones septiformis gratiae sacramentum sunt. Symbolum fidei, id est Credo in Deum apostoli duodecim dictaverunt, totidem sententiis comprehensum, qui numerus apostolicae fidei sacramentum constat. Quicunque vult beatus Athanasius composuit. Et multi alii sancti Patres alia atque alia in celebratione divini officii, ad Ecclesiae decorem et eruditionem fidelium ac devotionem addiderunt.