PARS DECIMA.

DE SIMONIA.


CAP. I. Unde dicitur, et quid est simonia.

Simonia a Simone Mago nomen accepit, qui hujus mali exemplum exitiale posteris reliquit. Est enim simonia gratiam spiritualem pecunia comparare velle. Quod cum fit, et ille utique qui vendit, et ille qui emit eadem sententia feriuntur, quia ejusdem reatus culpae obnoxii comprobantur.