CAP. II. De auctoribus simoniae.

Simoniacae haeresis contagium jam olim in Balaam pullulavit, qui divinationis pretio proposito ad maledicendum populum Dei perrexit (Num. 22). Dehinc hujus haeresis duo leguntur auctores pestilentes emersisse: alter sub prophetica, alter sub apostolica doctrina. Prius Giezi magister esse vendentium (IV Reg. V), deinde Simon auctor videtur emptorum (Act. VIII). Horum autem, ut dictum est, sectatores, sicut non sunt in errore diversi, ita nec in damnatione discreti.