CAP. III. De iis qui spiritualia venaunt aut emunt.

Qui ordines sacros emunt vel vendunt convicti sine misericordia deponuntur, quia profecto sacris ordinibus indigni sunt, qui in ipsis sacris ordinibus peccasse comprobantur. Ab haereticis ad unitatem Ecclesiae venientes aliquoties legimus in suos ordines receptos. Alii siquidem haeretici in suscipiendis ordinibus non errabant, sed alia causa erat atque doctrina quae eorum fidem impediebat. Simoniacorum vero haeresis et peccatum, ipsa ordinatio eorum est. Merito igitur in suos ordines non recipiuntur, quoniam in ipsos suos ordines peccaverunt. Sciendum vero est quod qui a simoniacis nescientes ordinantur, quia eos catholicos non simoniacos putant; spiritualem gratiam per ministerium illorum accipiunt, si erroris illorum (cujus conscii non fuerant) participes non fiunt. Qui autem pro gratia spirituali comparanda pecuniam offerunt, etiam a catholicis ordinati simoniaci existunt. Sed dicis mihi. Quomodo a simoniaco ordinatus per impositionem manus illius donum sancti Spiritus accipere potest? Quomodo simoniacus potest dare quod non habet, etiam si catholicus putetur? Audi quomodo. Sicut adulter, sicut fornicator, sicut ebriosus, aut avarus dare potest quod non habet: ita simoniacus quod non habet dare potest; et vere dare potest iis qui digni sunt accipere. Per ministerium enim illius datur, non per meritum. Ideo iis qui erroris illius participes non sunt, et culpae conscii non existunt, gratia per illum datur, ab illo non datur. Minister malus est largitor, bonus tamen minister est. Sicut haereticus sive alius quilibet malus minister, malus est, et tamen minister est. Malus in eo quod errorem vel malitiam habet; minister in eo quod habet officium. Sic simoniacus: nam, et ipse haereticus est, etsi non fide, tamen opere: minister malus est, et tamen minister est: Malus in eo quod simoniacus est, minister in eo quod in officium ordinatus est; malus in eo quod pretium dedit, minister in eo quod ordinem et officium accepit. Sed dicis mihi: Quomodo ordinem aut officium accipere potuit qui pretium dedit? Audi quomodo. Ad perniciem, ad perditionem. Officium emere potuit, gratiam accipere non potuit. Tamen quia officium accepit et habet, per ministerium ejus bonis quidem gratia et officium datur. A malis vero non gratia sed officium solum accipitur, et tamen accipitur quamvis ad perniciem ejus qui male accipit, sicut ad perniciem ejus qui male dedit.