CAP. IV. De iis qui corporalia in Ecclesia comparando cum eis et in eis spiritualia emunt.

Sunt autem quaedam in Ecclesia quae dum pretio comparantur, cum perceptione corporalis beneficii, participatio etiam spiritualis dignitatis accipitur. Ubi profecto quisquis alterum vendere aut emere cognoscitur, neutrum invenditum aut inemptum reliquisse comprobatur. Sed dicis mihi: Quomodo hoc esse potest? Ego in Ecclesia victum et vestitum emi, Ecclesiam non emi. Stipem emi, praebendam emi, corporalia tantum emi, spiritualia nihil emi, aut emere volui. Dic ergo mihi: Quis nomen tuum inter nomina fratrum ascripsit? Quis tibi in choro, in capitulo locum assignavit? Si haec non emisti inde haec habes? Quis tibi haec dedit? Sed haec, inquis, gratis accepi, caetera emi. Haec gratis data sunt. Bene dicis. Ovem emisti, et lanam non emisti, sed gratis accepisti. Tamen si ovem non emisses, lanam non habuisses. Pro arbore pretium dedisti, ut ejus fructum gratis manducares. Satis astute ingredi existimasti commento ridiculo. Vide ergo quomodo non emeris quod non habuisses, si pretium non dedisses. Aut te hoc pariter emisse confitere, aut si non emisti, noli tollere quod tuum non est. Sed dicis mihi iterum: Quid ergo? Non possum ab Ecclesia stipem emere, et corporalis sustentationis impensam pretio sine simoniae culpa comparare? Ecce habeo praedia mea aut pecuniam meam, qua sustentari possem, et vivere; sed forte timeo violentiam principum, aut fraudem familiarium sive aliud quodcunque. Forte etiam defectum aetatis aut imbecillitatem virium mearum considero. Video quia non possum ipse sicut expedit res meas disponere, et propriis utilitatibus deservire. Venio ad ecclesiam, commendo ei res meas, et vitae meae providentiam committo, et ut alat me, et sustentet, et de meo mihi subsidium ministret, et ne forte frauder in aliquo, expeto certam mihi et determinatam pensam constitui, quantum scilicet accipit unus aliquis eorum qui ecclesiae deserviunt, qui in titulo Ecclesiae conscripti sunt. Praebendam peto ad quotidiani victus usum, sicut habet alius qui in ecclesia est, qui de ecclesia vivit, et ecclesiae servit. Dat mihi ecclesia et concedit illud, mea accipiens et sua reddens, imo mea non sua mihi dispensans. Quid igitur inde judicandum sentiam inquiris. Ego tibi breviter respondeo: quod si Ecclesiam in vita tua dispensatricem facis aut post mortem haeredem relinquis, ego prohibere nec volo, nec possum. Et si de tuo te pascit aut pro tuo, providentia est non culpa; necessitas non iniquitas. Sic interim ut aliud non requiras nec accipias, corporalis tibi necessitudo conceditur, commercium iniquitatis negatur.