CAP. V. De eo quod sota corporalia venduntur.

Contingit autem aliquando ut possessiones Ecclesiae vel quaelibet alia ecclesiastica bona corporalia per malos praelatos data vel vendita ab usu Ecclesiae alienantur. In quo genere crimen simoniae esse non videtur, quamvis culpa gravis non desit. Quanta enim iniquitas sit, manifestum est eos qui ad aedificandas et custodiendas ecclesias positi sunt, destructioni illarum et eorum quae ad illas pertinent dissipationi operam dare, maxime si ea quae abalienantur talia sunt, quae ad usus alienorum nunquam licite transire possunt, sicut sunt decimae quae ab initio institutae sunt ad eorum tantum sustentationem qui tabernaculo deserviunt. Haec igitur ad laicos transferre quid aliud est, quam de sacro sacrum auferre? Sic ergo si unicuique peccato nomen culpae conveniens datum fuerit, nihil mali fit in judicio aequitatis.