|
CAP. I. De excellentia hujus sacramenti, et quae in eo consideranda sint. |
Cum omnia sacramenta post peccatum et propter peccatum sumpserint exordium, solum conjugii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum; non tamen ad remedium sed ad officium. In conjugio autem haec primum consideranda sunt et discernenda, origo et institutio, cum modo et causis suis, et ejus secundum tempus et locum et ritus variatio. |