CAP. X. Qua ratione antiqui simul plures habueru uxores.

De hoc similiter beatus Augustinus sic ait. Antiquis temporibus cum adhuc salutis nostrae mysterium velaretur, justi officio propagandi nuptias contrahebant, non victi libidine, sed ducti pietate, qui multo facilius continere possent et vellent. Utebantur tamen conjugibus et plures uni viro habere licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum in quibus videmus, quod secundum veniam concedit Apostolus. Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii. Idem in libro De virginibus: Antiquis justis non fuit peccatum quod pluribus feminis utebantur, neque contra naturam hoc faciebant, cum non lasciviendi causa sed gignendi hoc facerent, neque contra morem, quia eo tempore ea fiebant, neque contra praeceptum quia nulla lege erat prohibitum. Verumtamen sicut idem alibi testatur, magis pertinet ad bonum nuptiarum unum cum una, quam cum multis copulari, quod indicat primi conjugis copula divinitus facta, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur exemplum. Item idem: Sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim caelibatus et istius connubium, pro temporum distributione Christo militaverunt. Sed continentiam Joannes in opere: Abraham in solo habitu habebat. Melior autem est castitas caelibum quam castitas nuptiarum quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste enim conjugabiliter vixit; esse autem castus sine conjugio potuit; sed tunc non oportuit. Idem justus, quamvis cupiat dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I), tamen sumit alimentum non cupiditate vivendi, sed officio consulendi, ut maneat quod necessarium est propter alios: sic misceri feminis jure nuptiarum, officiosum fuit sanctis viris non libidinosum. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et refrenante temperantia in usum naturalem redacta libido esse non potest. Quod autem est in sustentando victu illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus; et quod est in cibo licito immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus.