|
Quidam conjugium omnino esse negant quod aliquando dissidium admittit.
Inveniunt enim auctoritates quasdam et verba Scripturarum divinarum a
sanctis Patribus prolata, quibus quasi idipsum videtur astrui. Dicit
enim beatus Augustinus in libro De bono conjugali: Usque adeo foedus
nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec separatione irritum, quia,
vivente viro a quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit. Et idem:
Quia interveniente divortio non aboletur nuptialis confoederatio ita ut
conjuges sint, etiam separati. Propter hujusmodi assertiones videtur
illis non esse dicendum conjugium, etiam quando est, quod aliquando ita
dissidium et separationem admittit, ut divisi adinvicem conjuges non
appellentur. Sed mihi interim non apparet qua ratione possint probare,
quod hoc ad virtutem sacramenti conjugalis pertinet, ut individua ab
utrisque societas, quandiu uterque vivit conservetur; propterea
conjugium non fuisse quod aliquando dissolvi potuit. Si enim idcirco hoc
conjugium non esse dicunt, quia hoc ea quae ad conjugium pertinent in
toto non habet, intendant quod cum dictum est individuam societatem ad
conjugium pertinere, vere dictum est: quia hanc conjugium habere debet
quando scilicet est ubi esse debet. Haec enim conjugii est et hanc
conjugium exigit, sive potius confert, quantum in se est. Sicut baptismi
est remissionem peccatorum conferre, et vere dicitur cum dicitur quod
baptismus remissionem omnium peccatorum confert; et sicut sacramenti
corporis Christi virtus est societatem et participationem Christi
conferre, et vere dicitur cum dicitur quod susceptio corporis Christi
confert spiritualem participationem Christi; et tamen qui fictus
baptismi sacramentum accipit, remissionem peccatorum non percipit, et
qui indigne manducat corpus Christi, nequaquam per id meretur
spiritualem participationem Christi. Si ergo vere haec ad illa pertinere
dicimus et tamen illa sine istis aliquoties inveniemus, nec ideo minus
ad illa pertinent quando sine istis sunt illa; quando videlicet sunt ubi
esse non debent, et apud quos esse non debent: mirum est si individuam
societatem ad conjugium pertinere dicimus, cum tamen conjugium sine illa
inveniamus, quando scilicet est ubi esse non debet? Quod si idcirco
conjugii sacramentum non esse dicunt, quia hoc non habet quod habere
debet, quando est ubi esse non debet, dicant similiter baptismi
sacramentum verum non esse apud fictum, et fictum vere baptizatum non
esse, quia ibi remissionem peccatorum non operatur; et verum corpus
Christi non esse quod indigne percipitur, quia illic spiritualis
participatio Christi non confertur. Intelligant ergo quod quoties
hujusmodi spirituales effectus sacramentis divinis attribuuntur, virtus
ipsorum sacramentorum exprimitur, in quo quidem non ostenditur quid
secundum vitium sacramentis Dei abutentium futurum sit, sed potius quid
ex ipsis secundum efficaciam gratiae spiritualis quae in ipsis est, si
in pravitate abutentium non remaneant, fieri possit. Qui ergo hoc
conjugium habere dixit, hoc utique dicere voluit, quod conjugium hoc
quantum in se est, habere debet, si fuerit ubi esse debet. Si autem
forte non fuerit ubi esse debet, non est mirum si eo careat quod habere
debet. Neque ideo tamen minus verum est sacramentum, dum est, quamvis
minus utile sit illi in quo est. Ad hunc modum putamus quaedam conjugia
vere dici posse, quandiu secundum judicium Ecclesiae rata habentur; quae
tamen postmodum emergentibus causis legitimis recte solvuntur, et si
postea, contra Ecclesiae prohibitionem pertinaci praesumptione tenentur,
illicitae et illegitimae copulationes judicantur. Non tamen hoc de
omnibus, sicut supra memoravi, sic sentiendum existimamus. Nam facta
horroris excusatione, nulla legitimorum nomen poterunt retinere. Aliud
est de illis ubi venialiter peccatur, ut videlicet si quis infra
septimum, aut sextum, aut etiam fortassis quintum gradum lineam
propinquitatis ignorans temeraret, quod quidem non tam contra naturalem
sive antiquam legalem institutionem, quam contra subsequentem Ecclesiae
praeceptionem esset. Legimus quod beatus Gregorius Anglis noviter ad
fidem conversis, ne forte Christianam religionem horrerent,
dispensatorie concessit, a quinto gradu consanguinitatis conjugia
copulare: in quo apparet quod ea quae aliquando dispensationem
admittunt, ut licite manifeste fiant, excusationem habent, etiam si
praeter concessionem ignoranter fiant. Et idcirco fortassis ejusmodi
quandiu omnino latent ignorantia convenientius existimentur excusari,
quae tamen manifesta facta, quia contra praeceptionem sunt, non debent
tolerari. Haec autem dicta sunt contra illos qui putant conjugium omnino
dici non posse quod aliquando dissolvi potest.
|
|