|
Alii non minus praecipiti existimatione in contrariam assertionem
feruntur, in tantum ut dicant quantumlibet illegitimae personae fuerunt
cujuscunque professionis sive ordinis pari consensu adinvicem facto
conjuges esse. Non sacerdotes continentiam professos, non summos
sacerdotes, non monachos aut sacras virgines ab hac lege excipiendos
putant. Sed habent isti similiter verba quaedam Scripturarum quibus
munire credunt et confirmare existimationem suam. Et sunt vere quaedam
dicta ejusmodi in quibus convenienter hoc intelligi possit, si
convenienter hoc fieri possit. Sed non sic judicare debent quibus
doctrina Verbi Dei commissa est, ut, propter unum aliquid confirmandum,
a sensu universorum recedant. Neque partem totum sed totum pars sequi
debet. Sed si forte inveniatur pars a toto discordans, aut coaptanda est
si fieri potest, aut si fieri non potest abjicienda. Melius enim a parte
receditur, quam a toto. Optimum autem est si et pars retinetur et totum.
Haec ergo sunt quae adducunt in approbationem assertionis suae. Beatus
Augustinus in libro De professione sanctae viduitatis sic ait: In
conjugali vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur. Sed in
viduali et in virginali continentia excellentia muneris amplioris
expetitur. Qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non solum
capessere nuptias, sed etiam, si non nubatur, nubere velle damnabile
est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus non ait: Cum in deliciis haec
egerint, in Christo nubunt, sed nubere volunt. Habentes, inquit,
damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V), etsi non
nubendo, tamen volendo. Non quia ipsae nuptiae vel talium damnandae
judicentur, sed damnatur propositi fraus; damnatur fracta voti fides,
damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina bono ex superiore.
Postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt,
sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Et post pauca:
Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius
adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid
dicant; fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim conjugium
Christi dicuntur eligere, quae Christiana sanctitate non nubunt, hinc
quidam argumentantur dicentes: Si, viro suo vivo, quae alteri nubit
adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit: vivo ergo
Christo cui mors ultra non dominabitur, quae conjugium ejus elegerat, si
homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt acute quidem moventur; sed
parum attendunt hanc argumentationem quanta sequatur absurditas. Cum
enim laudabiliter, etiam vivente viro, ex ejus consensu femina
continentiam Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc
facere debet, ne ipsi Christo, quod sentire nefas est, adulterum faciat,
cui vivente viro nubit. Et post pauca: Fit autem per hanc minus
consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito
feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum ut a
maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores. Et cum
nolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum
adulteros veros, cum suis uxoribus vivis alteras duxerunt. Quapropter
non possum quidem dicere a proposito meliore lapsas si nupserint
feminas, adulteria esse, non conjugia. Sed plane non dubitaverim dicere
lapsus et ruinas a castitate sanctiore quae vovetur Deo adulteriis esse
pejores. Et sic quidem beatus Augustinus dicit: Et videtur manifesta
auctoritas et ratio evidens de qua dubitari non possit. Sed ecce dicamus
ita, et ita sentiamus, ut lapsae a proposito et professione continentiae
feminae si nupserint conjugia esse vera, nec solvi posse omnino
ejusmodi. Quid ergo? Nonne similiter et eadem ratione de alio sexu
sentiendum est, si lapsi a proposito et professione continentiae viri
uxores duxerint, conjugia esse vera et rata debere esse, in tantum ut
solvi omnino non possint, quamvis a culpa defendi non possint? Ecce ergo
dicamus quod ita est, et ita sentire et tenere oportet. Non habemus
rationem aliquam qua infringere possimus, aut infirmare tam evidentem
rationem et auctoritatem. Tenemur necessitate, ut ita sentiamus et
teneamus. Videte quid sequitur. Si hoc promulgatum fuerit et audierint
homines quia ita tenet Ecclesia quod lapsi a proposito et professione
continentiae, si conjugia inierint, separari non possunt, nec cogere eos
potest Ecclesia ut ad propositum continentiae servandum revertantur,
nihil deinceps stabile aut ratum esse poterit. Non ordo vel habitus, non
denique votum aut professio ulla tenere poterunt homines, quin frena
impudicitiae laxent et ruant in desideria sua, vel cum fastidire
coeperint bonum in quo sunt libertatem quaerentes, vel cum tentati
fuerint forte de malo, in quo nondum sunt ad voluptatem suam explendam
festinantes. Ita dissipabitur omnis ordo, et pulchritudo religionis
Christianae ad nihilum redigetur, et turpitudo magna succedet. Secundum
infirmitatem nostri temporis loquor. Quis deinceps in habitu vel
professione religionis constitutus stabit, si urgeri coeperit stimulis
carnis suae, sicut natura mortalis et corruptioni obnoxia pati
consueverit, et dixerit ei cogitatio sua: non poteris resistere tam
violentae passioni, tantis desideriorum tuorum incendiis et aestibus,
quae non hodie aut cras aut triduo sive quatuor aut octo diebus; aut
etiam unius mensis, aut unius anni spatio bellum tibi indixerunt, sed
quandiu vivis super per terram, quandiu carnem mortalem portas, quandiu
sentire poteris, non te deserent, non tibi parcent, non tibi pacem
dabunt aut requiem; semper intentionem oppriment, cogitationem tuam
avertent, ut nunquam mentem liberam aut voluntatem puram ad Deum erigere
possis. Vide ergo quod et hoc saeculum perdis et futurum non acquiris.
Melius tibi saltem esset vel ista tormenta devitare quam in toto perire
et nihil sentire boni. Videt Deus quod invitus pateris, nolens traheris,
coactus assentis; fortassis respiciet ad violentiam passionis tuae; et
misertus, excessui tuo dabit veniam, praecipue cum dicat Apostolus:
Melius est nubere quam uri (I Cor. VII). Et unusquisque uxorem suam
habeat propter fornicationem. Bene enim novit Apostolus infirmitatem
humanam; et ideo non dixit illi habeant, quia illis licet, et illi non
habeant, quia illis non licet; sed unusquisque habeat: qui continere non
potest, melius est ut nubat quam uratur. Melius est ut licite excipiat
infirmitatem, quam vitio semper uratur ad passionem. Nam ipse Dominus
dicit: Qui potest capere capiat (Matth. XIX). Ipse scit quod capere non
possum verbum hoc ut continens permaneam. Quando putavi posse, libenter
proposui; et in eadem adhuc voluntate libenter perseverarem, si pati
possem. Sed non valeo tolerare aestum bullientis naturae, ardorem
concupiscentiae ferventis sustinere non possum. Ideo facio quod possum.
Vado et duco uxorem, excipio infirmitatem meam dolens quidem qui a
superiori bono descendere cogor; sed tamen non omnino desperans, quia ad
concessa descendo. Magis volo in inferiori bono salvari, quam in summo
periclitari. Et si forte est culpa aliqua, descendo quia propositum meum
non teneo; ego poenitentiam agam, et satisfactione placabo Deum. Nihil
durum erit aut difficile, tantum hanc passionem evadere possim; et
mortem istam in qua vivens teneor, declinare. Quis putatis ejusmodi
rationibus non se instiget et cohortetur cum affligi coeperit et uri
stimulis carnis suae, si sciat quod licet et quod fieri potest; et salus
est illis qui hoc faciunt, et non cogit Ecclesia illos qui sic retro
aspiciunt, sed ita vivere concedit et legitima censet esse conjugia
illorum. Quis non malit, cum in tentatione gravi fuerit, multis annis
poenitere, et quamlibet satisfactionem exsolvere, tantum ut frui possit
voto et optione sua, et desideria sua licite adimplere? Quid ergo
dicemus? Plane attestari audemus quod, etsi negari forte non potest hic
ita dictum esse et hoc dictum ita intelligendum esse, nulla tamen
ratione his maxime temporibus quibus homines ad vitia proni sunt expedit
ita tenere et facere. Et ad hunc modum fortassis si quis dicere
voluerit, haec de illis temporibus dicta esse quando homines magis
peccare erubescebant et quando sola erubescentia praevaricationis
cohibere potuit fluctuantes et in tentatione constitutos ne a proposito
et voto sanctitatis laberentur; et quando magis terrebantur in eo quod
sibi post lapsum ad prioris excellentiae puritatem amplius reditum non
patere sciebant; et ita tunc Ecclesiam secundum temporis illius statum
tenere debuisse et tenuisse, ut qui post votum et professionem
continentiae ad conjugalem copulam descenderent, ita manerent; nec
solverentur hujusmodi contractus, et secundum judicium et permissionem
Ecclesiae tunc rata fuisse hujusmodi conjugia. Postea autem cum
inciperent homines abuti tali confessione et permissione. Ecclesiam
propter pericula imminentia usum mutasse, et sententiam intorsisse ad
aliud atque ideo nunc conjugia non esse ejusmodi propter prohibitionem
et institutionem Ecclesiae, secundum quam licita vel illicita, rata et
solvenda omnia judicantur. Si quis hoc dicat, fortassis aliquid dixisse
videbitur. Nos nihil reprehendimus ex omnibus quae veritatem quietam
esse permittunt. Si quis autem haec dicta esse intelligat, de iis qui
propositum continentiae occultae voverunt, et votum suum sine
attestatione hominum soli Deo obtulerunt, eosque si postea voto fracto
ad conjugalem societatem descendere voluerint, idcirco ab Ecclesia
prohiberi non posse, quia professionem illorum non accepit, neque
observationem continentiae, eis indixit. Si quis igitur tales viduas aut
virgines, post votum continentiae ad maritalem copulam descendentes
damnationem quidem habere, id est rem damnabilem facere, non quia
nubunt, sed quia votum frangunt; non propter bonum inferius quod
appetunt, sed propter bonum superius quod relinquunt, ita quidem propter
fidem violatam damnationem habere, se tamen omnino conjuges esse, nec
separari debere existimet, certum est, sicut superius, diximus, quod ea
quae Ecclesiae probari non possunt, ab Ecclesia judicari omnino non
possunt. Haec igitur quae vera esse constat, si in sententia superius
memorata convenienter dicta accipimus, nihil amplius restat quaestionis
cur non veraciter dicta et utiliter tenenda approbemus. Certum est enim
quod ii qui post occultum votum castitatis, et propositum continentiae
nondum manifesta professione confirmatum, ad experientiam carnis
redeunt, nullo modo ab Ecclesia prohiberi possunt neque ejusmodi copulam
Ecclesia ipsa, si quando contigerit, abjudicat, sed ratam esse, neque
occulta manifestis praejudicare debere confirmat. Quod si quis ad haec
dicere voluerit quod illae quae spiritualiter Christo nupserunt, non
possunt deinceps illo vivente homines habere maritos, recte supradicta
ratione ejus assertio reprobatur. Ad hunc modum de iis quae manifeste
falsa sunt, vel occulte vera, unicuique secundum suam mensuram sentire
licebit. Mihi autem hoc magis probabile est si invenire contigerit quod
et veritatem servat, et auctoritatem non improbat, praecipue tanti viri
de quo bene sentire debemus, etiam tunc quando id quod sensit ipse, nos
sentire non possumus. Dicamus igitur quantum secundum veritatem dicere
possumus, quod aut secundum tempus hoc dictum est, quando ita fieri
oportebat, aut secundum eos tantum hoc dictum est, qui post occultum
votum continentiae ad experientiam carnis redeunt et conjuges fiunt,
quos idcirco Ecclesia separare non potest, quia, cum hic manifestum
constet factum, quod illic occultum fuit probari non potest. In quibus
tamen temeratae fidei reatus, secundum aliquid pejor adulterio dicitur,
quia per illud in hominem, per hunc vero in Christum peccatur. Aliud est
autem de illis qui post votum etiam professione publica sub testimonio
Ecclesiae erga Deum se obligaverunt, et forte adhuc, quod amplius est,
ad sanctimoniam continentiae consecrati sunt. De quibus vere dicimus,
quod post tale propositum et tale votum manifesta professione
confirmatum, ad conjugale foedus descendere non possunt, et si forte hoc
aliquando attentaverint non conjuges, sed fornicarios et spiritualis
castimoniae violatores, ad pristinam propositi sui integritatem
reparandam et conservandam districte revocandos. Si autem temerario ausu
incoepto persistere voluerint et illicitam copulam quam contra primae
professionis debitum inierunt deserere contempserint, quasi
inobedientes, et incestu fornicationis nefandae contaminatos, justae
severitatis sententia ab Ecclesiae communione praecidendos, neque
ullatenus ad poenitentiam recipiendos, nisi se ab hujus infamis
societatis conversatione retraxerint. Et hoc est fortassis quod sibi
volunt verba illa cunctis pene pro sui ambiguitate jam nota. Innocentius
enim papa, cujus auctoritas in Ecclesia Christi celebris est, sic dicit:
Quae Christo, inquit, spiritualiter nubunt, et a sacerdote velantur, si
publice nupserint, vel clanculo corruptae fuerint, non eas admittendas
ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerant ab hac vita
discesserit. Si enim haec ratio in hominibus, servatur, ut quae dimisso
viro suo ad alium transiverit, adultera habeatur nec ei agendae
poenitentiae locus concedatur, nisi alter defunctus fuerit, quanto magis
etiam ea quae se immortali sponso junxerat! Non est ergo dubium quin de
illis hic agatur, quae in proposito continentiae sub manifesta etiam
professione ad castimoniam conservandam consecratae sunt. De his ergo
dicunt quod si post tale propositum ad nuptias carnales transierint, ad
poenitentiam non sint admittendae nisi is cui se junxerant, id est
fornicator sive adulter, ab hac vita, id est a tali conversatione
discesserit. In eo enim statu poenitentiam agere non possunt, in quo
quandiu permanserint salvari non possunt. Quidam eum cui se junxerant,
Christum interpretari volunt, cui prius proposito continentiae se
voverunt, et quasi sub conditione dictum sit quia secundus ad quem
transeunt legitimus non judicatur, nisi prius ille cui ante se junxerant
moriatur. Si enim in hominibus haec ratio servatur, ut quandiu prior
vivit, secundus legitimus esse non possit, constat profecto, quod ubi
prior omnino mori non potest, secundus nulla ratione legitimus esse
potest. Et ad hunc modum hac qualicunque ratione probatur quod hae quae
cum professione continentiae sponsae Christi consecratae sunt, amplius
ad carnales nuptias transire non possunt. Et est in ista utique
probatione non quidem per omnia ratio cogens, sed ad aliquid similitudo
conveniens qua docentur sponsae Christi, quod si in toro carnali tanta
fides exigitur, multo major devotio et amor sincerior spirituali
debetur. Sunt qui haec ad terrorem dicta esse putant, alii ad publicam
poenitentiam referunt, quae propter rigorem ad incutiendum timorem
aliquando neganda videtur, ut, dum peccator secundum dispensationem
foris repellitur, et instantibus timor cadendi et in jacentibus
humilitas resurgendi augeatur. Ego nihil abjicio ex iis quae veritati
contraria non sunt. Dicatur quodlibet dum non credatur nisi quod licet.
Summa haec est. Quod si quis post votum continentiae factum ad carnales
nuptias transierit; si quidem occultum fuerit votum ejus, non potest
illum prohibere Ecclesia quin nubat. Et si postea facti poeniteat,
Ecclesia neque de occultis poenitentem a consilio salutis repellere,
neque propter occulta, ea quae manifesta sunt dissolvere potest. Si
autem ii qui propositum suum publica professione et voto firmaverunt,
deinde voluerint ad carnalis foederis jura transire, nullatenus eos
Ecclesia permittit; et si forte praesumpserint ea contra propositi ac
professionis suae puritatem inire, quasi illegitima et a sanctitate
conjugii aliena debita districtione dissolvit. Sic Ecclesia tenet. Sic
nos tenere debemus, et qui Ecclesiae instituta sequimur, et salubre esse
credimus quidquid Spiritu Dei dictante ab illa fuerit institutum et
dignum reverentia judicatum; et etiam si aliis temporibus aliquando non
ita fuisse et nunc aliter esse quam fuit, demonstretur: non tamen
cogitare debemus quasi levitate aliqua factum sit, ut nunc aliter
teneatur, et aliter institutum sit quam fuit, sed quod tunc oportebat et
ita salubre fuit, ut sic teneretur et sic juberetur; nunc autem alia
esse tempora et aliud esse congruum sive necessarium saluti humanae.
|
|